라틴어 문장 검색

corruit haec igitur Musis accepta, sub uno sed non exiguo crimine lapsa domus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 155)
at cur in nostra nimia est lascivia Musa, curve meus cuiquam suadet amare liber?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1141)
nec quisquam est adeo media de plebe maritus, ut dubius vitio sit pater ille meo, crede mihi, distant mores a carmine nostro - vita verecunda est, Musa iocosa mea - magnaque pars mendax operum est et ficta meorum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1161)
quid, nisi cum multo Venerem confundere vino praecepit lyrici Teia Musa senis?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1167)
denique nec video tot de scribentibus unum, quem sua perdiderit Musa;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1221)
nec mihi, quod lusi vero sine crimine, prodest, quodque magis vita Musa iocata mea est, plurima sed pelago terraque pericula passum ustus ab assiduo frigore Pontus habet, quique fugax rerum securaque in otia natus, mollis et inpatiens ante laboris eram, ultima nunc patior, nec me mare portubus orbum perdere, diversae nec potuere viae, suffecitque malis animus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 23)
vivere me dices, sed sic, ut vivere nolim, nec mala tam longa nostra levata mora et tamen ad Musas, quamvis nocuere, reverti.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 74)
me quoque Musa levat Ponti loca iussa petentem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 110)
et tamen ad numeros antiquaque sacra reverti sustinet in tantis hospita Musa malis, sed neque cui recitem quisquam est mea carmina, nec qui auribus accipiat verba Latina suis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 134)
cane, Musa, receptus, dum licet huic nomen dissimulare suum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 913)
Musa, tibi:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 1061)
ei mihi, cur umquam Musa iocata mea est?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 110)
carmina quod pleno saltari nostra theatro, versibus et plaudi scribis, amice, meis, nil equidem feci tu scis hoc ipse - theatris, Musa nec in plausus ambitiosa mea est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 710)
ille ego Romanus vates - ignoscite, Musae!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 719)
nunc quoque se, quamvis est iussa quiescere, quin te nominet invitum, vix mea Musa tenet, utque canem pavidae nactum vestigia cervae latrantem frustra copula dura tenet, utque fores nondum reserati carceris acer nunc pede, nunc ipsa fronte lacessit equus, sic mea lege data vincta atque inclusa Thalia per titulum vetiti nominis ire cupit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 915)

SEARCH

MENU NAVIGATION