라틴어 문장 검색

Nosti enim non modo stomachi mei, cuius tu similem quondam habebas, sed etiam oculorum in hominum insolentium indignitate fastidium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS: AD C. CVRIONEM ET CETEROS, letter 16 2:2)
hoc aspersi, ut scires me tamen in stomacho solere ridere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS: AD C. CVRIONEM ET CETEROS, letter 16 8:3)
post diem tertium eius diei cum ab Athenis proficisci in animo haberem, circiter hora decima noctis P. Postumius, familiaris eius, ad me venit et mihi nuntiavit M. Marcellum, conlegam nostrum, post cenae tempus a P. Magio Cilone, familiare eius, pugione percussum esse et duo vulnera accepisse, unum in stomacho, alterum in capite secundum aurem sperare tamen eum vivere posse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 12 2:1)
omnino, si quaeris, ludi apparatissimi, sed non tui stomachi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 1 2:1)
stomacho est scilicet Pompeius Magnus nunc ita languenti, ut vix id quod sibi placeat reperiat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 13 3:4)
haec ego suspicans adhuc Romae maneo, et tamen λεληθότωσ consuetudo diurna callum iam obduxit stomacho meo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 2 3:6)
puto enim te existimaturum a me illos libros non sine aliquo meo stomacho esse relictos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 5/6 2:4)
a. 700 (54). MARCVS QUINTO FRATRI SALUTEM superiori epistulae quod respondeam nihil est, quae plena stomachi et querelarum est, quo in genere alteram quoque te scribis pridie Labieno dedisse, qui adhuc non venerat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 84)
nihil adhuc m . . . . . am calamitate vicinorum corrigit, et quod stomachum suum damno Tulli lere conatus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 6장 3:4)
in os prius accipiam ipse Quam gladium in stomacho furi ac pulmonibus sisto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 48:9)
intelleges eam stomacho non egere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 53:3)
Alioquin circa stomachum mihi sonat, putes taurum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 47:5)
Unus forte ex vectoribus, qui acclinatus lateri navis exonerabat stomachum nausea gravem, notavit sibi ad lunam tonsorem intempestivo inhaerentem ministerio, execratusque omen, quod imitaretur naufragorum ultimum votum, in cubile reiectus est.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 103:9)
Secundum hanc formulam imperamus Eumolpo, ut plurimum tussiat, ut sit modo solutions stomachi cibosque omnes palam damnet;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 117:16)
Gorgia paratus erat exsequi . . . De stomachi tui recusatione non habeo quod timeam.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 141:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION