라틴어 문장 검색

nam sermo rectus et secundum naturam enuntiatus nihil habere ex ingenio videtur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 98:1)
quin etiam in cogitando, nulla ratione adhibita aut tectum intuentes magnum aliquid, quod ultro se offerat, pluribus diebus expectant, aut murmure incerto velut classico instincti concitatissimum corporis motum non enuntiandis sed quaerendis verbis accommodant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 168:1)
omnis vero sermo, quo quidem voluntas aliqua enuntiatur, habeat necesse est rem et verba.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 32:2)
De re et generales quaestiones sunt et definitae, id est, et quae non continentur personis et quae continentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 72:3)
in definitis:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 73:3)
ut rhetorice bene dicendi scientia, et eadem bene inveniendi et bene enuntiandi et dicendi secundum virtutem orationis et dicendi quod sit officii.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 140:1)
quid quod nec uno modo definitur res eadem (ut facit Cicero:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 144:1)
hoc est quod scriptor demonstrare non possit, nisi certa definitaque materia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 271:1)
sed ne inornata sunt quidem, nisi cum sunt infra rei, de qua loquendum est, dignitatem, excepto si obscena nudis enuntientur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 101:3)
magna virtus est res de quibus loquimur dare atque, ut cerni videantur, enuntiare.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 125:1)
illa est enim posita in concipienda cogitatione haec in enuntianda;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 17:2)
vero natura prius est concipere animo res quam enuntiare, ita de iis figuris ante est loquendum, quae ad mentem pertinent;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 20:1)
ut, cum transegerit iam , definiat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 43:5)
idque in actionibus inter praecipua servandum est, ut quaedam etiam, quae optime vinximus, velut soluta enuntiemus et cogitantibus nonnunquam et dubitantibus similes quaerere videamur quae attulimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 142:2)
neque ego annos definiam, cum Demosthenen puerum admodum actiones pupillares habuisse manifestum sit, Calvus, Caesar, Pollio multum ante quaestoriam omnes aetatem gravissima iudicia susceperint, praetextatos egisse quosdam sit traditum, Caesar Augustus duodecim natus annos aviam pro rostris laudaverit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 108:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION