라틴어 문장 검색

Hoc igitur ex libro Canticorum composuit, eo quod anima Deo adhaerens in hortum mentis ingressa sit, in quo esset abundantia diversarum virtutum, floresque sermonum.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 4:4)
Siquidem et in Esdrae libris legimus:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 10장 4:2)
Sed Esdrae usus sum scriptis, ut cognoscant gentiles, ea quae in Philosophiae libris mirantur, translata de nostris.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 10장 4:7)
Ad extremum prudenti admonitione librum absolvit.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 1:3)
Post brevem a libro superiori ad huncce transitionem agitur de ortu Cain et Abel;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 1장 1:1)
Ex quo cognoscitur nec illud otiose scriptum esse, sed perpense atque examinate, quod legimus in Regnorum libris:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 2장 2:12)
Quod multo gratius Scriptura expressit quam Socrates in libro Platonis dixisse legitur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 8장 2:5)
meritoque in principio libri hujus qui est Genesis, per arboris speciem in paradisi medio legisti boni et mali scientiam (Gen.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 12장 4:4)
Pulchre autem posuit, Delebo, tamquam litterarum apices qui delentur sine fraude librorum, et sine imminutione tabularum.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 5:9)
Hos igitur delevit de libro vitae Deus dicens:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 6:11)
Hoc impetrato, cum ille nihil suspicans simpliciter praestitisset, servabat epistulas, ut perniciosum aliquid in tempore moliretur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 3:2)
Hunc fascem ad arbitrium figmenti compositum, vitam pulsaturum insontis, a Dynamio susceptum praefectus imperatori, avide scrutari haec et similia consueto, secrete obtulit soli, ingressus intimum conclave in tempore, deinde sperans accepturum se a principe praemium, ut pervigilem salutis eius custodem et cautum, lectaque consistorio astu callido consarcinata materia, tribuni iussi sunt custodiri, et de provinciis duci privati, quorum epistulae nomina designabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 5:1)
Qui cum haec legisset, haerens et ambigens diu quidnam id esset - nec enim meminerat secum aliquando super negotio ullo interiore hos quorum litteras acceperat collocutos - epistulas ipsas per baiulum qui portarat, iuncto milite ad Malarichum remisit, obsecrans ut doceret aperte quae vellet, non ita perplexe;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 10:1)
Cuius oculos cum venustate terribilis, vultumque excitatius gratum, diu multumque contuentes, qui futurus sit colligebant velut scrutatis veteribus libris, quorum lectio per corporum signa pandit animorum interna.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 8장 16:1)
Ambigentes super origine prima Gallorum, scriptores veteres notitiam reliquere negotii semiplenam, sed postea Timagenes, et diligentia Graecus et lingua, haec quae diu sunt ignorata collegit ex multiplicibus libris.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 9장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION