라틴어 문장 검색

cadit perempta denegans unum Deum, Cain triumphat morte fratris halitus.1
(프루덴티우스, Hamartigenia, 머리말22)
quem poenis pensare prius sua facta necesse est corruptae pro stupro animae proque orbe perempto.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1152)
multa ut taceam, vel sola benignum res probat esse Deum, vetiti quod amore peremptos excitat e tumulis homines regnique per aevum participes iubet esse sui.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1173)
invidus quamvis obitum supremum persecutoris gladius negarit, plena te, martyr, tamen ut peremptam, poena coronat, vidimus partem iecoris revulsam ungulis longe iacuisse pressis:
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Decem et Octo Martyrum Caesaraugustanorum.31)
quantis gementem spiculis figebat occultus dolor, cum te perempti corporis virtute victum cerneres, ipsis et inpar ossibus vacuisque iam membris minor?
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.127)
quin et filiolae monens erili ostendit sceleris notam paterni, caelo vivere quos forum peremit.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Beatissimorum Martyrum Fructuosi Episcopi Ecclesiae Tarraconensis, et Augurii et Eulogii Diaconorum.61)
"homo est peremptus et resurrexit Deus."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1243)
"crux illa nostra est, nos patibulum ascendimus, nobis peremptus Christus et nobis Deus Christus reversus, ipse qui moriens homo est, natura duplex:"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1257)
Nam haec ea est quam miles a me vi nunc ereptum venit.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 4, scene 637)
Crucior, bolum tantum mihi ereptum tam de subito e faucibus.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 4, scene 27)
"Coram, quem quaeritis, adsum, Troius Aeneas, Lybicis ereptus ab undis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 34:12)
Munera praeterea, Iliacis erepta ruinis, ferre iubet, pallam signis auroque rigentem, et circumtextum croceo velamen acantho, ornatus Argivae Helenae, quos illa Mycenis, Pergama cum peteret inconcessosque hymenaeos, extulerat, matris Ledae mirabile donum:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 36:3)
Namque avia cursu dum sequor, et nota excedo regione viarum, heu, misero coniunx fatone erepta Cresa substitit, erravitne via, seu lassa resedit, incertum;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 31:30)
Huc undique Troia gaza incensis erepta adytis, mensaeque deorum, crateresque auro solidi, captivaque vestis congeritur;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 32:9)
Ast illum, ereptae magno inflammatus amore coniugis et scelerum Furiis agitatus, Orestes excipit incautum patriasque obtruncat ad aras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 15:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION