라틴어 문장 검색

magna culpa Pelopis, qui non erudierit filium nec docuerit, quatenus esset quidque curandum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 106:6)
sed eos, si possumus, excitemus, qui liberaliter eruditi adhibita etiam disserendi elegantia ratione et via philosophantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 6:4)
Cretum quidem leges, quas sive Minos sanxit de Iovis quidem sententia, ut poëtae ferunt, itemque Lycurgi laboribus erudiunt iuventutem, venando currendo, esuriendo sitiendo, algendo aestuando.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 34:1)
cuius auxilium non ut in corporis morbis petendum est foris, omnibusque opibus viribus, ut nosmet ipsi nobis mederi possimus, elaborandum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 6:2)
quorum si aetas potuisset esse longinquior, futurum fuisse ut omnibus perfectis artibus omni doctrina hominum vita erudiretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 69:4)
quod etsi difficile est probatu propter tam varia et tam multa tormenta fortunae, tale tamen est, ut elaborandum sit, quo facilius probetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 1:3)
quam huic erat miserum carere consuetudine amicorum, societate victus, sermone omnino familiari, homini praesertim docto a puero et artibus ingenuis erudito, musicorum vero perstudioso;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 63:2)
feras quidem mentes obsidet, eruditas praelabitur.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 99:7)
. . Hoc opere tandem elaborate casam piscatoriam subimus maerentes, cibisque naufragio corruptis utcunque curati tristissimam exegimus noctem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 115:7)
Vir est gravis prudens, multis experimentis eruditus et qui futura possit ex praeteritis providere.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 5 16:4)
' Opto equidem amicos tibi tam fideles tam eruditos tam laboriosos, ut tantum curae intentionisque suscipere et possint et velint, sed dispice ne sit parum providum, sperare ex aliis quod tibi ipse non praestes.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 10 5:3)
Ad hoc ingenium excelsum subtile dulce facile eruditum in causis agendis;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 13 7:1)
' 'Naturae historiarum triginta septem', opus diffusum eruditum, nec minus varium quam ipsa natura.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 6:2)
confido tamen haec quoque tibi non minus grata quam ipsos libros futura, quae te non tantum ad legendos eos verum etiam ad simile aliquid elaborandum possunt aemulationis stimulis excitare.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 20:2)
Horum ante quam crimina ingrederer, necessarium credidi elaborare, ut constaret ministerium crimen esse:
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 13:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION