라틴어 문장 검색

quandoquidem facile clarescit rempublicam morari beneficia vos mereri, quamquam mirandum granditer non sit, natione foederatorum 1 non solum inciviliter Romanas vires administrante verum etiam fundamentaliter eruente, si nobilium virorum militarium-que et supra vel spem nostrae vel opinionem partis adversae bellicosorum non tam defuerint 2 facta quam praemia, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Eucherio suo salutem 2:2)
quippe alta Tonantis iussa Thetin certas fatorum vertere leges arcebant aegram lacrimis ac multa timentem, quod non erueret pontum ventisque fretisque omnibus invisum iam tunc sequeretur Ulixem.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:8)
omnis in absentem belli manus ardet Achillem, nomen Achillis amant, et in Hectora solus Achilles poscitur, illum unum Teucris Priamoque loquuntur fatalem, quis enim Haemoniis sub vallibus alter creverit effossa reptans nive?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권190)
quando te dulci Latio remittent Dalmatae montes, ubi Dite viso pallidus fossor redit erutoque concolor auro?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, ode lyrica ad Vibium Maximum6)
eruimus, quae prima dies, ubi terminus aevi, quid bonus ille deum genitor, quid ferrea Clotho cogitet?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권216)
strident spumantia morsu vincula, et effossas niveus rigat imber harenas.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권105)
durus qui vomere primo post consanguineas acies sulcosque nocentes ausus humum versare et mollia sanguine prata eruit;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권190)
"cura viris tumidos adversa Thracas in ora eruere et saevam bellando frangere gentem, cumque domus contra stantesque in litore nati, dulcius Edonas hiemes Arctonque prementem excipere, aut tandem tacita post proelia nocte fractorum subitas torrentum audire ruinas."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권37)
abducunt comites famulaeque perosam solantes thalamoque tenent, sedet eruta multo ungue genas;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권371)
"di, quos effosso non inritus ore rogavit Oedipodes flammare nefas, non improba posco vota:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권272)
procul ora genaeque intus et effossae squalent vestigia lucis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권315)
O quanta illius praesidis gloria, si eruisset aliquem, qui centum iam infantes comedisset!
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 5:2)
Nisi fallor enim, leges malos erui iubent, non abscondi, confessos damnari praescribunt, non absolvi.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 13:13)
Dicimur tamen semper, nec vos quod tam diu dicimur eruere curatis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 7장 1:2)
De vestra vobis dissimulatione praescribitur non esse quod nec ipsi audetis eruere.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 7장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION