라틴어 문장 검색

Vespere jam facto, et Sarracenis in praesidium fugatis, rege vero adhuc incolumi campum in victoria obtinente, fidelis legatio sibi innotuit ut nequaquam lucem futurae diei operiretur, propter Turcos, quos mercede triginta millium byzantiorum a Damasco sibi Sidonii asciverant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 98:7)
Post haec cum dies aliquot obsidionis evolverentur, et veris tempora jam aspirarent, legati Baldewini de Burg a civitate Rohas venientes adfuerunt, nuntiantes regi quod ex instinctu et suggestione Tankradi principes Turcorum, Arangaldus scilicet, Armigazi, et Samarga de regno Corrozan, in multitudine [0683C] gravi civitatem Edessam obsedissent;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 32:1)
aurum vero, argentum, vasa pretiosa clanculum ac paulatim per caecos aditus in Cyprum insulam noctu translata sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 34:9)
Rex vero Baldewinus Jerusalem tunc moram faciebat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 38:5)
Et jam veris tempore aspirante assumptis ducentis et sedecim equitibus, quadringentis vero peditibus bellico opere doctis et [0709D] assuetis, viam insistit per loca arida et solitaria cum vehiculis cibariorum non praedam aut quidquam contingentes de universis locis Arabiae, quae illi aut familiaritate confoederata erant, aut aliquem respectum faciebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 50:3)
Dominica vero, die qua mediatur jejunium, viri sensati et de sua salute solliciti, convenerunt regem, in hunc modum loquentes:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 52:1)
Statim cum mortuus fuero, precor ut alvum meum ferro aperientes, interiora mea tollatis, corpus vero sale et aromatibus conditum corio aut tapetibus involvatis, et sic ad catholicas exsequias Jerusalem juxta sepulcrum fratris mei referatur et sepeliatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 54:12)
Doctrinam ergo primo audias, deindeanimo discas, postea vero mente retineas;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 2:6)
animo enim vivimus, animo adiscimus,mente vero retinemus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 2:7)
Nam ut idem ait, "Bonum est verum,si non aliquid illi immisceatur adversi."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 11:19)
Nam ut ait quidam sapiens, "Levis responsio veri [ubi?
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 13:4)
iuxta illud, "Qui verum dicit non laborat."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 13:7)
Et quidam alius dixit, "Principium amicitie estbene loqui, maledicere vero exordium inimicitiarum."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 14:12)
Ì" Nimis enim loqui ad stultitiam, tacere vero ad prudenciam spectat.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 21:4)
Unde in primis videndum est quid sit amor, qualiter intret mentes hominum,et inde dicatur amicus, et quis sit verus amicus, et quomodo acquiraturamor et dilectio Dei, et quomodo retineatur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 29:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION