라틴어 문장 검색

Nix ergo, quae nihil aliud est quam aqua in aere denseta, tenuitatem sui, cum denseretur, amisit, et ideo ex eius resolutae potu diversa morborum genera visceribus inseminantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 27:1)
Pecudum autem putredo nihil aliud est nisi cum defluxio quaedam latens soliditatem carnis in humorem resolvit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 17:3)
Tum vires praebebat hiems, atque auxerat undas Tertia iam gravido pluvialis Cynthia cornu, Et madidis Euri resolutae flatibus Alpes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:36)
Tum data libertas odiis, resolutaque legum Frenis ira ruit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:55)
ille cavis evolvit sedibus orbes, Ultimaque effundit spectatis lumina membris.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:80)
sed pondere solo Contenti, nudis evolvunt saxa lacertis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:43)
resolvit Aera tabificum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:18)
Ille ruenti Aggere consistit, primumque cadavera plenis Turribus evolvit, subeuntesque obruit hostes Corporibus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:36)
ast illi suffecit pectora pulsans Spiritus in vocem, morientiaque ora resolvit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 6:31)
quam sol nimbique diesque Longior Emathiis resolutam miscuit arvis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 8:77)
parvisque Celendris, Qua portu mittitque rates recipitque Selinus, In Procerum coetu tandem moesta ora resolvit Vocibus his Magnus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 3:28)
Semiusta rapit resolutaque nondum Ossa satis, nervis et inustis plena medullis Aequorea restinguit aqua, congestaque in unum Parva clausit humo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 8:40)
Evolvam busto iam numen gentibus Isin, Et sacer in Magni cineres mactabitur Apis, Et tectum lino spargam per vulgus Osirin, Suppositisque deis uram caput.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 2:31)
pars plurima terrae Tollitur, et numquam resoluto vertice pendet.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 5:28)
Calido non ocius Austro Nix resoluta cadit, nec solem cera sequetur.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 8:33)

SEARCH

MENU NAVIGATION