라틴어 문장 검색

Sed prior forma οἶκτον praestat, haec δείνωσιν, id est, prior misericordiam commovet, horrorem secunda, sicut alibi:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, V. 11:1)
Sunt scommata quae in superficie habent speciem contumeliae, sed interdum non tangunt audientes, cum eadem, si obnoxio dicantur, exagitant:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 14:1)
Sicut contra sunt quae sub specie laudis exagitant, sicut paulo ante divisi.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 17:1)
Natura, inquit, cum quid ei occurrit honesto pudore dignum, imum petendo penetrat sanguinem, quo commoto atque diffuso cutis tinguitur, et inde nascitur rubor.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XI. 4:2)
ne litora clamor Nauticus exagitet, neu buccina dividat horas, Neu tuba praemonitos perducat ad aequora nautas, Praecepit sociis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:33)
Cornua Romanae classis validaeque triremes, Quasque quater surgens exstructi remigis ordo Commovet, et plures quae mergunt aequore pinus, Multiplices cinxere rates.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:8)
Tertia iam vigiles commoverat hora secundos:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 5:25)
Haec Caesar bis terque manu quassantia tectum Limina commovit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 5:31)
Sic fatus, ab alto Aggere iam tepidae sublato fune favillae, Scintillam tenuem commotos pavit in ignes;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 5:35)
Illic pugnaces commovit Iberia cetras.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 3:11)
Sed dum tela micant, non vos pietatis imago Ulla, nec adversa conspecti fronte parentes Commoveant:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 3:61)
Tristes praesagia curas Exagitant:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 1:19)
Saltus aprum, campus leporem tibi misit inemptum, Silva gravis turdos exagitata dedit, Captus flumineo venit de gurgite piscis, Vina ruber fudit non peregrina cadus.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXVI3)
quae res odia eius in Troianos exagitat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 144)
una evrusque notusque et africus] bene modo hos tres ventos inferiores tantum nominavit, qui a sedibus imis mare commovent, Zephyrum et Aquilonem tacuit;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 852)

SEARCH

MENU NAVIGATION