라틴어 문장 검색

castrisque etiam eo die potiti praeda ingenti parta victores reverterunt, militaribus iocis cum apparatum hostium tum suum increpantes pavorem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 171:2)
gens ferox et ingenii avidi ad pugnam cum procul visis Romanorum signis ut extemplo proelium initura explicuisset aciem, postquam neque in aequum demitti agmen vidit et cum loci altitudine tum vallo etiam tegi Romanos, perculsos pavore rata, simul opportuniores quod intenti tum maxime operi essent, truci clamore adgreditur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 234:1)
per corpora sopita vadetis vel silentio incautos fallentes vel sentientibus clamore subito pavorem iniecturi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 399:2)
qui auctor omnia posthabendi dum occasio in manibus esset, perpulit consulem ut hostes et nocturno pavore attonitos et circa collem castellatim dissipatos adgrederetur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 410:1)
quos intra vallum egerat pavor - fuere autem ad triginta milia - omnes caesi, castra direpta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 413:3)
exanimatum auctores quoniam non omnes sunt, mihi in incerto relictum sit, sicut inter foederum ruptorum testationem ingenti fragore caeli procellam effusam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 64:1)
exanimati omnes tam atroci imperio nec aliter quam in se quisque destrictam cernentes securem, metu magis quam modestia quievere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 97:1)
ita omnis terror pavorque cum illo latus signa prima Latinorum turbavit, deinde in totam penitus aciem pervasit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 131:1)
qua legatione perlata praetor eorum Annius de Capitolio ita lapsus est ut exanimaretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri VIII Periocha2)
quorum saevitiam non mors noxiorum, non deditio exanimatorum corporum, non bona sequentia domini deditionem exsatient, nisi hauriendum sanguinem laniandaque viscera nostra praebuerimus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 10:1)
pertinacior pars armata per aversam portam erupit, tutiorque eis audacia fuit quam incautus ad credendum ceteris pavor, quos circumdatos igni nequiquam deos fidemque invocantes Samnites concremaverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 172:1)
acceptum ab uno pavorem plures per urbem ferunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 346:3)
pariter sustulit clamorem acies et emissus eques libero cum in hostem invehitur incompositisque adversus equestrem procellam subitum pavorem offundit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 56:1)
ita victorem equitatum velut lymphaticus pavor dissipat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 397:1)
si ante lucem ad castra ventum foret, tantum pavoris fuisse ut relicturi signa fuerint;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 497:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION