라틴어 문장 검색

forma viribusque corporis excellebat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 6:2)
vos a censu equitem, a censu peditem legitis, et paucos excellere opibus, plebem subiectam esse illis vultis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 370:3)
noster legum lator non in paucorum manu rem publicam esse voluit, quem vos senatum appellatis, nec excellere unum aut alterum ordinem in civitate, sed per aequationem fortunae ac dignitatis fore credidit ut multi essent qui arma pro patria ferrent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 371:1)
cum ceterorum id interesse, tum praecipue Rhodiorum, quo plus inter alias civitates dignitate atque opibus excellant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 485:2)
non negaverim et totam Asiae regionem inaniora parere ingenia, et nostrorum tumidiorem sermonem esse, quod excellere inter finitimas civitates videamur, et id ipsum non tam viribus nostris quam vestris honoribus ac iudiciis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 268:1)
Qui enim rebus his quas dixi excellunt, ipsa virtute videntur excellere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 19장 2:11)
A bono doctore tradita ideo dixi, quia bonos doctores medicosque, artifices quoque et magistros ac operarios, et in qualibet arte vel professioneperitiores semper eligere debes, eorumque consilium et auxilium, si opusfuerit, postulare.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 61:1)
Hoc cum legeretur in coetu forte hominum doctorum, rhetoricus quidam sophista, utriusque linguae callens, haut sane ignobilis ex istis acutulis et minutis doctoribus qui τεχνικοί appellantur, atque in disserendo tamen non impiger, usum esse existimabat argumento M. Tullium non probo neque apodictico, sed eiusdem quaestionis, cuius esset ea ipsa res de qua quaereretur;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, V 4:1)
cumque nos cum consobrinis nostris, Aculeonis filiis, et ea disceremus, quae Crasso placerent, et ab eis doctoribus, quibus ille uteretur, erudiremur, etiam illud saepe intelleximus, cum essemus eius domi, quod vel pueri sentire poteramus, illum et Graece sic loqui, nullam ut nosse aliam linguam videretur, et doctoribus nostris ea ponere in percontando eaque ipsum omni in sermone tractare, ut nihil esse ei novum, nihil inauditum videretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 2:2)
In gymnasiis publicis nostris, doctorum et Professorum omnium, quos de literatura Romana tractare oportet, sermo plane Romanus, non civitate donatus, videatur, Tales, porro, viri, inveniri possunt, dummodo Collegiorum nostrorum curatores, ira, amicitia, inimicitiis, odio, invidia, praejudicio foedo, in doctoribus eligendis, penitus, omissis, publico duntaxat commodo inservire velint.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PERORATIO. LECTORI BENEVOLO SALUTEM.43)

SEARCH

MENU NAVIGATION