라틴어 문장 검색

qua re velim eum quam liberalissime complectare operamque des ut in ea legatione, quam suscepit contra suum commodum secutus auctoritatem meam, quam maxime eius excellat industria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 12 2:2)
Cum autem e philosophis ingenio scientiaque putaretur Antiochus Philonis auditor excellere, eum secum et quaestor habuit et post aliquot annos imperator, quique esset ea memoria quam ante dixi ea saepe audiendo facile cognovit quae vel semel audita meminisse potuisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 6:4)
e quibus industriae plurimum in Clitomacho fuit (declarat multitudo librorum), ingenii non minus in Hagnone, in Charmada eloquentiae, in Melanthio Rhodio suavitatis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 22:7)
is nequaquam me quidem - cognoram enim propter Pisonum adfinitatem quam longe hunc ab hoc genere cognatio materna Transalpini sanguinis abstulisset - sed vos populumque Romanum non consilio neque eloquentia, quod in multis saepe accidit, sed rugis supercilioque decepit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 7장1)
qui locus ingenium patroni requirit aut oratoris eloquentiam magno opere desiderat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 12장 2:9)
quae res in civitate duae plurimum possunt, eae contra nos ambae faciunt in hoc tempore, summa gratia et eloquentia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 1장 1:1)
eloquentia Q. Hortensi ne me in dicendo impediat, non nihil commoveor, gratia Sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 1장 1:3)
seu recte seu perperam facere coeperunt, ita in utroque excellunt ut nemo nostro loco natus adsequi possit - iniuriam facere fortissime perseverat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 8장 2:4)
pro me pugnabit L. Philippus, eloquentia, gravitate, honore florentissimus civitatis, dicet Hortensius, excellens ingenio, nobilitate, existimatione, aderunt autem homines nobilissimi ac potentissimi, ut eorum frequentiam et consessum non modo P. Quinctius qui de capite decernit, sed quivis qui extra periculum sit perhorrescat.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 22장 2:2)
non enim, quem ad modum putatis, omnia sunt in eloquentia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 26장2)
nam cum omnis adrogantia odiosa est, tum illa ingeni atque eloquentiae multo molestissima.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 11장 3:2)
Vt in actoribus Graecis fieri videmus, saepe illum qui est secundarum aut tertiarum partium, cum possit aliquanto clarius dicere quam ipse primarum, multum submittere, ut ille princeps quam maxime excellat, sic faciet alienus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 15장 1:6)
quaeris igitur idque iam saepius quod eloquentiae genus probem maxime et quale mihi videatur illud, quo nihil addi possit, quod ego summum et perfectissimum iudicem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 1장 3:1)
in oratoribus vero, Graecis quidem, admirabile est quantum inter omnis unus excellat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 2장 1:1)
Qua re non est cur eorum qui se studio eloquentiae dediderunt spes infringatur aut languescat industria;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 2장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION