라틴어 문장 검색

infigi volunt sectae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 59:5)
Quare nisi quia infixa nobis eius rei aversatio est, quam natura damnavit ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 97 16:1)
recede, Phoebe, iam non sum tua, extingue flammas pectori infixas meo.
(세네카, 아가멤논 13:5)
Inter temulentas reliquias sumtuosissimae cenae et fastidiosos ob ebrietatem cibos modo excisum humanum caput fertur;
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Maiestatis laesae sit actio. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis. 3:2)
excisorum greges habent, exoletos suos ut ad longiorem patientiam inpudicitiae idonei sint, amputant et quia ipsos pudet uiros esse, id agunt ut quam paucissimi sint.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Reipublicae laesae sit actio. Quidam expositos debilitabat et debilitatos mendicare cogebat ac mercedem exigebat ab eis. reipublicae laesae accusatur. 17:9)
Urgent et circumstant vitia undique nec resurgere aut in dispectum veri attollere oculos sinunt, sed immersos et in cupiditatem infixos premunt.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 9:1)
si cogitas libidinem non voluptatis causa homini datam, sed propagandi generis, quem non violaverit hoc secretum et infixum visceribus ipsis exitium, omnis alia cupiditas intactum praeteribit.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 93:1)
Quem non in se convertet et abducet infixum cogitationibus illa neminem satiatura garrulitas?
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 126:4)
iniurias vero ut vulnera, alia armis, alia pectori infixa, non deiectus, ne motus quidem gradu sustineat.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 101:6)
Novate, nunc facere temptabimus, iram excidere animis aut certe re- frenare et impetus eius inhibere.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 2:2)
Ferarum, me hercules, sive illas fames agitat sive infixum visceribus ferrum, minus taetra facies est, etiam cum venatorem suum semianimes morsu ultimo petunt, quam hominis ira flagrantis.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 24:1)
Liquet mihi cum magno spectasse gaudio deos, dum ille vir, acerrimus sui vindex, alienae saluti consulit et instruit discedendum fugam, dum studia etiam nocte ultima tractat, dum gladium sacro pectori infigit, dum viscera spargit et illam sanctissimam animam indignamque quae ferro contaminaretur manu educit.
(세네카, De Providentia, book 1 19:1)
Sed satius est publicos mores et humana vitia placide accipere nec in risum nec in lacrimas excidentem;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 137:1)
excisorum greges habent;
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Mendici debilitati.60)
Bene habet, pudendi regis excisa est domus.
(세네카, Hercules Furens 15:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION