라틴어 문장 검색

Si ex morbo vel capitis dolore, quod ad exercitationem, frictionem, perfusionem, gargarizationemque pertinet, eadem facienda sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VII De aurium morbis. 27:2)
Sed quoties is suppressus est, ne quid periculi afferat, multa exercitatione digerenda materia est;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 32:6)
Ambulandi vero inter haec exercitatione utatur, quo magis calculus ad vesicae cervicem descendat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 7:6)
Quaeris ex me, P. Silvine, quod ego sine cunctatione non recuso docere, cur priore libro veterem 1 opinionem fere omnium, qui de cultu agrorum locuti sunt, a principio confestim reppulerim, falsamque sententiam repudiaverim censentium longo aevi situ longique iam temporis exercitatione fatigatam et effetam humum consenuisse.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 1장 1:1)
Neque enim prudentis est adduci tamquam in hominibus nimiae corporis exercitationi aut oneris alicuius ponderi,sic cultibus et agitationibus agrorum fatigationem succedere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 1장 4:3)
Reliquae tritici species, nisi si quos multiplex varietas frugum et inanis delectat gloria, supervacuae sunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 6장 2:5)
et ut a levioribus incipiam, primum, quod ad omnem rationem vitae non solum agricolationis sed cuiusque disciplinae prudentem delectant impensius ea, quae propriis generibus distinguuntur, quam quae passim velut abiecta et quodam acervo confusa sunt:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 21장 2:2)
Sed haec quamvis plurimum delectent,utilitas tamen vincit voluptatem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 21장 4:1)
Quosdam tamen magis delectat in trunco arboris locum seminibus serra facere, insectasque partes tenui scalpello levare, atque ita surculos aptare.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 11장 6:4)
Quod utrumque custodiemus, si idoneis temporibus ad praesepia, ad aquam, ad exercitationem pecus duxerimus, curaeque fuerit ut stabulentur sicco loco, ne humore madescant ungulae.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 30장 2:2)
Nec tamen aliter admittendus est etiam clementioris libidinis, quoniam multum refert naturaliter sopitum pecudis ingenium modica exercitatione concuti atque excitari, vegetioremque factum marem feminae iniungi, ut tacita quadam vi semina ipsa principiis agilioribus figurentur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 37장 2:1)
Pumiles aves, nisi quem humilitas earum delectat, nec propter fecunditatem, nec propter alium reditum nimium probo, tam hercule, quam nec pugnacem ac rixosae libidinis marem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 2장 14:1)
Totus autem locus et ipsae columbarum cellae poliri debent albo tectorio, quoniam eo colore praecipue delectatur hoc genus avium.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 8장 3:3)
et hac quasi exercitatione corpori nihil adiciunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 8장 12:4)
verum quod semine huius maxime delectatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 9장 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION