라틴어 문장 검색

cum vero coniecta in fornacem ignis vehementi fervore correpta amiserint pristinae soliditatis virtutem, tunc exustis atque exhaustis eorum viribus relinquuntur patentibus foraminibus et inanibus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 5장13)
contra vero refrigeratis regionibus, quod absunt a meridie longe, non exhauritur a caloribus umor, sed ex caelo roscidus aer in corpora fundens umorem efficit ampliores corporaturas vocisque sonitus graviores.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 1장11)
hoc autem ita esse a serpentibus licet aspicere, quae, per calorem cum exhaustam habent umoris refrigerationem, tunc acerrime moventur, per brumalia autem et hiberna tempora ab mutatione caeli refrigeratae, inmotae sunt stupore.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 1장33)
quod enim antiqui insumentes laborem et industriam probare contendebant artibus, id nunc coloribus et eorum eleganti specie consecuntur, et quam subtilitas artificis adiciebat operibus auctoritatem, nunc dominicus sumptus efficit, ne desideretur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 5장25)
nam quaecumque sunt, non possunt habere salubritatem, quod solis vehemens impetus propter nullam obstantiam umbrarum eripit exhauriendo fervens ex planitie camporum umorem, et si quae sunt aquae apparentes, ex his, quod est levissimum tenuissimumque et subtili salubritate, aer avocans dissipat in impetum caeli, quaeque gravissimae duraeque et insuaves sunt partes, eae in fontibus campestribus relinquuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 1장40)
a ventis autem quocumque feruntur umores conglobati ex fontibus et fluminibus et paludibus et pelago, cum tepores solis colligunt et exhauriunt et ita tollunt in altitudinem nubes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 2장5)
id autem non alte tollit aquam, sed exhaurit expeditissime multitudinem magnam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 4장3)
per totum tempus hiemis quies inter labores aut iam exhaustos aut mox exhauriendos renovavit corpora animosque ad omnia de integro patienda.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 210:1)
poenarum exhavstum satis est bene 'exhaustum', ut ostendat eos avidos caedis fuisse et cruoris hostilis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 3541)
in exhavstis chalybum generosa metallis quanto exhausta fuerit, tanto generosior, hoc est πολύγονοσ. ergo 'in exhaustis' non est una pars orationis:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 1741)

SEARCH

MENU NAVIGATION