라틴어 문장 검색

omni ope connitendum existimavit, si quo modo commercium istud Mentis et Rerum (cui vix aliquid in terris, aut saltem in terrenis, se ostendit simile) restitui posset in integrum, aut saltem in melius deduci.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Introduction 2:3)
Probabiles enim tantum rationes secuti videntur, et argumentorum vertigine circumaguntur, et promiscua quaerendi licentia severitatem inquisitionis enervarunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:64)
Atque hoc modo inter empiricam et rationalem facultatem (quarum morosa et inauspicata divortia et repudia omnia in humana familia turbavere) conjugium verum et legitimum in perpetuum nos firmasse existimamus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 7:16)
Nam huic nostrae scientiae finis proponitur, ut inveniantur non argumenta sed artes, nec principiis consentanea sed ipsa principia, nec rationes probabiles sed designationes et indicationes Operum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 16:1)
Quare existimamus nos sensus (a quo omnia in naturalibus petenda sunt, nisi forte libeat insanire) antistites religiosos, et oraculorum ejus non imperitos interpretes, nos praestitisse:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 23:7)
His vero explicatis, ac postquam demum patuerit quid rerum natura, quid mentis natura ferat, existimamus nos thalamum Mentis et Universi, pronuba divina bonitate, stravisse et ornasse.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 25:7)
consentaneum (ut videtur) existimantes, hoc ipsum (videlicet utrum aliquid sciri possit) non disputare, sed experiri.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 6:8)
fieri fato quodam (ut existimamus) bono, ad extinguendas et depellendas contradictiones et tumores animorum, ut et veteribus honor et reverentia intacta et imminuta maneant, et nos destinata perficere et tamen modestiae nostrae fructum percipere possimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 8:3)
Veruntamen aequum est, ut ab hominibus impetremus (in tanta praesertim doctrinarum et scientiarum restauratione) ut qui de hisce nostris aliquid, sive ex sensu proprio, sive ex authoritatum turba, sive ex demonstrationum formis (quae nunc tanquam leges quaedam judicialis invaluerunt), statuere aut existimare velit, ne id in transitu et velut aliud agendo facere se posse speret;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 11:3)
Insanum quiddam esset, et in se contrarium, existimare ea, quae adhuc nunquam facta sunt, fieri posse, nisi per modos adhuc nunquam tentatos.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 15:1)
Itaque talis philosophia illis, qui in hujusmodi experimentis quotidie versantur atque ex ipsis phantasiam contaminarunt, probabilis videtur et quasi certa;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 136:3)
unde facile in eam labitur cogitationem, ut existimet esse in natura quasdam formas rerum primarias, quas natura educere molitur:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 141:6)
quae licet honestior ratio sit, quam pronunciandi licentia, quum ipsi pro se dicant se minime confundere inquisitionem, ut Pyrrho fecit et Ephectici, sed habere quod sequantur ut probabile, licet non habeant quod teneant ut verum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 148:3)
Nam si traducatur ad alia quae similia existimantur, nisi rite et ordine fiat illa traductio, res fallax est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 154:3)
quod etiam (ut nos existimamus) foelicitatis magis est cujusdam, quam excellentis alicujus facultatis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 172:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION