라틴어 문장 검색

quod sagacissimus senex ita prorsus perspexerat, ut aliquotiens praedicaret exitio suo omniumque Gaium uiuere et se natricem [serpentis id genus] p(opulo) R(omano), Phaethontem orbi terrarum educare.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 11장 1:2)
scaenicis ludis, inter plebem et equitem causam discordiarum ferens, decimas maturius dabat, ut equestria ab infimo quoque occuparentur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 26장 4:4)
inuenta et arca ingens uariorum uenenorum plena, quibus mox a Claudio demersis infecta maria traduntur non sine piscium exitio, quos enectos aestus in proxima litora eiecit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 49장 3:3)
Lyciis ob exitiabiles inter se discordias libertatem ademit, Rhodiis ob paenitentiam ueterum delictorum reddidit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 25장 3:4)
stella crinita, quae summis potestatibus exitium portendere uulgo putatur, per continuas noctes oriri coeperat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 36장 1:2)
anxius ea re, ut ex Balbillo astrologo didicit, solere reges talia ostenta caede aliqua illustri expiare atque a semet in capita procerum depellere, nobilissimo cuique exitium destinauit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 36장 1:3)
quo maxime facto maturauit sibi exitium.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 15장 1:2)
contra, cum ab interiore parte manaverit, urbi, quam obsidere destinassent, exitium portendere.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 2장 17:2)
namque illius exitio se esse venturum.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 5장 9:1)
Perfidiam hominum, a quibus pro summis beneficiis crudelissimum exitium Dareus pertulit, quamquam suapte natura horrendem et execrabilem, insigniore ad posteritatem infamia notavit canis cuiusdam mira fides, qui ab omnibus familiaribus destitute solus adfuit et eandem, quam vivo, adulationem morienti praestitit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 13장 28:19)
cum vero alieno exitio, quid ipsis timendum foret, admonerentur, in metum misericordia versa non extinctos, sed semetipsos deflebant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 11장 15:2)
Filios ex Asiaticis uxoribus susceptos - ad decen milia fuisse traduntur - apud se relinqui iussit, ne in Macedoniam cum parentibus transgressi et coniugibus liberisque prioribus permixti familias contentionibus et discordiis inplerent:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 4장 4:17)
Verebatur enim, ne per discordiam praefecti cum Olympiade gravis aliqua clades acciperetur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 4장 4:23)
Iamque armatorum circa Meleagrum frequens globus erat in seditionem ac discordiam versa contione, cum quidam plerisque Macedonum ignotus ex intima plebe:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 7장 2:1)
Placebat autem legatos ad equites mitti de finienda discordia armisque ponendis.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 8장 17:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION