라틴어 문장 검색

dempti autem capilli residenti radice monstrant hoc sidus etiam tempore quo non visitur a nobis rursum emergendi, uti capillos, habere substantiam.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 14:3)
Ad huius igitur extremitatis signum pedes huius animalis electi sunt, quod et terrenum esset et tamen semper peteret alta pascendo, sicut sol, vel cum radios superne demittit in terras vel cum se recolligit, in montibus visitur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXII. 6:1)
Ioculari deinde super coena exorta quaestione, quodnam esset molestum otium, aliud alio opinante ille:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 6:4)
Vellem Servium nostrum diutius audire, sed hora nos quietis ammonet, ut exorto iubare eloquio Symmachi domi suae fruamur.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XX. 8:2)
Et attestatio rei visae apud rhetoras pathos movet.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 13:1)
Nam memini Hesionae visentem regna sororis Laomedontiaden Priamum, et:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIV. 15:2)
Squalere enim dictum est ab squamarum crebritate asperitateque, quae in serpentum pisciumve coriis visuntur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 17:3)
Quicquid igitur nimis inculcatum obsitumque aliqua re erat, ut incuteret visentibus facie nova horrorem, id squalere dicebatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 19:1)
Nuper ego cum in Hostiensi oppido morarer, sordidatum pallium meum in mari diutule lavi et super litus sole siccavi, nihiloque minus eaedem in ipso post ablutionem maculae sordium visebantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 18:1)
Nam et solis orbis matutinus solito nobis maior apparet, quia interiacet inter nos et ipsum aer adhuc de nocte roscidus, et grandescit imago eius, tamquam in aquae speculo visatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 2:6)
Et quonam modo totus exercitus visitur?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 11:2)
sed ut possit res visa cognosci, renuntiat visam speciem rationi sensus oculorum, et illa advocata memoria recognoscit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 17:2)
Quia trinum est officium quod visum conplet ad dinoscendam figuram, sensus ratio memoria, sensus rem visam rationi refundit, illa quid visum sit recordatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 18:1)
Nam si eminus pomi quod malum dicitur figura visatur, non omni modo id malum est, potuit enim ex aliqua materia fingi mali similitudo.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 22:1)
Excelsa de rupe procul iam prospicit Urbem, Arctoi toto non visam tempore belli:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION