라틴어 문장 검색

Petet autem novum quoque consilium non ab rebus latentibus, istae enim dubiae et incertae sunt, sed ab iis, quae explorari possunt, id est evidentibus causis.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 52:1)
Quibus exploratis, ubi aliquis ictus est, qui servari potest, protinus prospicienda duo sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 34:1)
At si recta subter tendit, ubi, quo maxime ferat, specillo exploratum est, excidi is sinus debet:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, IV De fistulis. 3:2)
Sed nihil tamen melius est, quam certiore id nota explorare.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 2:4)
tum Phoebus, urbs quo saxa domat, quo pertrahit ornos, pectine temptavit nobiliore lyram venturumque sacris fidibus iam spondet Achillem, iam Phrygias caedes, iam Simoënta canit.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 1:7)
pandite pontifices Cumanae carmina vatis, fulmineos sollers Etruria consulat ignes inmersumque nefas fibris exploret haruspex, quae nova portendant superi.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:5)
Nilusne meatu devius et nostri temptat iam transfuga mundi se Rubro miscere mari?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:6)
non explorantur eundae vitandaeque viae;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:243)
hunc ubi temptatis frustra mactare nequivit insidiis, patrias in pignora contulit iras et, quos ipse sinu parvos gestaverat, una occidit iuvenes inhumataque corpora vulgo dispulit et tumulo cognatas arcuit umbras naturamque simul fratremque hominemque cruentus exuit et tenuem caesis invidit harenam.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:266)
quid mirum, si regna labor mortalia vexat, cum gemini fratres, genuit quos asper Aloeus, Martem subdiderint vinclis et in astra negatas temptarint munire vias steteritque revulsis paene tribus scopulis caelesti machina bello?
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:18)
nostri quondam qui militis auro adgressus temptare fidem, desertus ab omni gente sua manibusque redit truncatus et armis.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:25)
cum ferus Ausonias perfringeret Hannibal arces et Trebiam saevo geminassent funere Cannae, nequiquam Emathium pepulit spes vana Philippum, ut velut adflictos ferro temptaret inerti.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:147)
paruit imperiis consul, fususque Philippus, vilia dum gravibus populis interserit arma, praetereunte manu didicit non esse potentum temptandas, mediis quamvis in luctibus, iras."
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:150)
Germania quondam illa ferox populis, quae vis instantibus olim principibus tota poterat cum mole teneri, iam sese placidam praebet Stilichonis habenis, ut nec praesidiis nudato limite temptet expositum calcare solum nec transeat amnem, incustoditam metuens attingere ripam.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:158)
non iam dilectus miseri nec falce per agros deposita iaculum vibrans ignobile messor nec temptat clipeum proiectis sumere rastris Bellona ridente Ceres humilisque novorum seditio clamosa ducum:
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:175)

SEARCH

MENU NAVIGATION