라틴어 문장 검색

neque illa Livii lactea ubertas satis docebit eum, qui non speciem expositionis, sed fidem quaerit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 33:2)
age, si de morte filii sui vel iniuria, quae morte sit gravior, dicendum patri fuerit, aut in narrando gratiam illam expositionis, quae continget ex sermone puro atque dilucido, quaeret, breviter ac significanter ordinem rei protulisse contentus, aut argumenta diducet in digitos et propositionum ac partitionum captabit leporem et, ut plerumque in hoc genere moris est, intentione omni remissa loquetur?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 54:1)
primaque haec expositio fuit, quanquam ad praesentem quaestionem nihil pertinebat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 64:1)
at in egressionibus fusa et securae claritatis, in expositione ac sermonibus recta et inter acutum sonum et gravem media.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 211:2)
cum mihi comoedi quoque pessime facere videantur, quod, etiamsi iuvenem agant, cum tamen in expositione aut senis sermo, ut in Hydriae prologo, aut mulieris, ut in Georgo, incidit, tremula vel effeminate voce pronuntiant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 238:1)
nam in tanta causarum, sicut superioribus libris diximus, varietate, cum alia coniectura quaerantur, alia finitionibus concludantur, alia iure summoveantur vel transferantur, alia colligantur vel ipsa inter se concurrant vel in diversum ambiguitate ducantur, nulla fere dici potest, cuius non parte in aliqua tractatus aequi ac boni reperiatur, plerasque vero esse quis nescit, quae totae in sola qualitate consistant?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 67:2)
non quaestio iuris omnis aut verborum proprietate aut aequi disputatione aut voluntatis coniectura continetur?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 71:3)
cogendus eadem iterum ac saepius dicere litigator, non solum quia effugere aliqua prima expositione potuerunt, praesertim hominem (quod saepe evenit) imperitum, sed etiam ut sciamus an eadem dicat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 136:4)
quicquid ex incerto venit, coniecturae et paventis animi licentiae traditur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 13 9:3)
Nunc coniectura tollatur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 6:2)
" Ultra spem illi coniectura processit:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 42:4)
Quod ad rerum expositionem pertinet, iudices, non committam, ut ultionem deorum immortalium morer uerbis.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Incesta saxo deiciatur. Incesti damnata antequam deiceretur de saxo inuocauit Vestam. deiecta uixit. repetitur ad poenam. 6:6)
Breuis expositio rerum est:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Incesta saxo deiciatur. Incesti damnata antequam deiceretur de saxo inuocauit Vestam. deiecta uixit. repetitur ad poenam. 6:13)
habet tamen dissimilem ceteris coniecturam et duplicem;
(세네카, Controversiae, book 7, Ter abdicatus conprensus est a patre in secreta parte domus medicamentum tenens; interrogatus quid esset, dixit uenenum et uelle se mori, et effudit. accusatur parricidi. 5:2)
in uno homine coniectura duplex est.
(세네카, Controversiae, book 7, Ter abdicatus conprensus est a patre in secreta parte domus medicamentum tenens; interrogatus quid esset, dixit uenenum et uelle se mori, et effudit. accusatur parricidi. 5:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION