라틴어 문장 검색

Exempli gratia, accipiatur aliquod verbum (humidum, si placet), et videamus quomodo sibi constent quae per hoc verbum significantur:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 123:3)
Id vero bono fit fato, ut antiquis suus constet honos.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 126:5)
Inventio enim dialecticae non est principiorum et axiomatum praecipuorum, ex quibus artes constant, sed eorum tantum quae illis consentanea videntur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 184:2)
Licet enim in natura nihil vere existat praeter corpora individua, edentia actus puros individuos ex lege;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 6:10)
At stellae (quas vocant) cadentes existimantur vulgo magis constare ex viscosa aliqua materia splendida et accensa, quam esse naturae igneae fortioris.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 88:5)
neque differat res a forma, aliter quam differunt apparens et existens, aut exterius et interius, aut in ordine ad hominem et in ordine ad universum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 138:4)
unde liquido constat, fieri a calore tumultum et perturbationem et motum acrem in partibus internis corporis, qui sensim vergit ad dissolutionem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 219:13)
Eae sunt, in quibus natura inquisita migrat ad generationem, cum prius non existeret;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 260:2)
aut contra migrat ad corruptionem, cum prius existeret.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 260:3)
Hoc vero faciendum est cum severissimo delectu, ut constet fides.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 299:11)
Nam de visceribus terrae nihil constat ad sensum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 325:7)
neque tamen constat eas nubes coaluisse in corpus densum aquae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 358:4)
sed alter motus proculdubio verus est, ut ex infinitis constat experimentis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 359:11)
quia scilicet nec motus manus, licet per regulam adjutae, nec impressio atramenti aut coloris revera aequalia existant;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 375:5)
Hinc enim constat, galaxiam esse nodum sive coacervationem stellarum parvarum, plane numeratarum et distinctarum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 376:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION