라틴어 문장 검색

eo facto avocatam a se contionem tribunus questus et in ordinem se coactum ex Capitolio, ubi erat concilium, abiit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 179:1)
eis in senatum introductis et id ipsum argumenti praetendentibus orationi, non sua voluntate Cotyn bello iuvisse Persea, quod obsides dare coactus esset, orantibusque ut eos pretio, quantum ipsi statuissent patres, redimi paterentur, responsum ex auctoritate senatus est, populum Romanum meminisse amicitiae, quae cum Cotye maioribusque eius et gente Thracum fuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 519:1)
Postquam quidem praetor recuperatores dedit, damnatus demum, vi coactus reddidit ducentos et mille Philippum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 2, scene 359)
Ita sum coactus, Periplectomene, ut nesciam utrum me postulare prius * tecum aequom siet;
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 628)
aqua defusa cum id in pannum infunditur et ibi manibus premitur, argentum per panni raritates propter liquorem extra labitur compressione coactum, aurum intra purum invenitur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 8장17)
Ita cum vectes extolluntur, ancones deducunt fundos modiolorum ad imum delphinique, qui sunt in verticulis inclusi, calantes in eos cymbala, aere implent spatia modiolorum, atque ancones extollentes fundos intra modiolos vehementi pulsus crebritate et obturantes foramina cymbalis superiora, aera, qui est ibi inclusus, pressionibus coactum in fistulas cogunt, per quas in pnigea concurrit et per eius cervices in arcam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 8장18)
Si non extorquet fidem prudentia, extorqueat saltim verecundia.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 1:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION