라틴어 문장 검색

ne cibum nisi in conspectu familiae capiat neve alium quam qui ceteris praebetur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 8장 12:3)
Nam utrumque maxime servare debet, ut et quem pater familiae tali poena multaverit, vilicus nisi eiusdem permissu compedibus non eximat et quem ipse sua sponte vinxerit, antequam sciat dominus, non resolvat;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 8장 16:2)
tantoque curiosior inquisitio patris familiae debet esse pro tali genere servorum, ne aut in vestiariis aut in ceteris praebitis iniuriose tractentur, quanto et pluribus subiecti, ut vilicis, ut operum magistris, ut ergastulariis, magis obnoxii perpetiendis iniuriis, et rursus saevitia atque avaritia laesi magis timendi sunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 8장 17:1)
Nos quidem aliquando iuste dolentes tam vindicamus, quam animadvertimus in eos, qui seditionibus familiam concitant, qui calumniantur magistros suos;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 8장 18:3)
Haec et iustitia et cura patris familiae multum confert augendo patrimonio.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 8장 19:3)
tum etiam pecus et familiam recenseat fundique instrumentum et supellectilem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 8장 20:3)
Sed et illud censeo, ne confundantur opera familiae, sic ut omnes omnia exsequantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 9장 5:3)
Alterum quoque genus hordei est, quod alii distichum, Galaticum nonnulli vocant, ponderis et candoris eximii, adeo ut tritico mixtum egregia cibaria familiae praebeat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 16:1)
Nunc prius quam de satione vitium disseram, non alienum puto velut quoddam fundamentum iacere disputationi futurae, ut ante perpensum et exploratum habeamus an locupletet patrem familiae vinearum cultus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 3장 1:1)
cum ea res, si omissa sit, plurimas operas nec minus arcam patris familiae semper exhauriat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 3장 5:5)
sed et Italici generis esse voluit eximiae fecunditatis Albanas Curiatiae familiae trigeminorum matres.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 8장 1:4)
Quam tamen diligentiam nisi per ipsum patrem familiae exhiberi posse non adfirmaverim;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 20장 5:5)
Nam et pater familiae libentius ad spectaculum rei suae, quanto est ea luculentior, descendit;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 21장 4:2)
Quod ne fiat, diligentis patris-familias est, primam quamque arborem senio defectam tollere, et in eius locum novellam restituere,nec eam viviradice frequentare,ea etsi sit facultas, sed,quod est longe melius, ex proximo propagare.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 37:2)
Quare vel in primis hoc animal mercari tuerique debet agricola, quod et villam et fructus familiamque et pecora custodit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 12장 1:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION