라틴어 문장 검색

Primus fulmineum lento luctamine Poenum compressit Fabius, campo post ausus aperto Marcellus vinci docuit, sed tertia virtus Scipiadae Latiis tandem deterruit oris.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:41)
Romanos commovit atrox iniuria patres, urgerent maiora licet, graviterque tulere, urbibus inter se claris de culmine rerum congressis, aliquid gentes audere minores.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:148)
nullum iunxisse cubile hoc sine nec primas fas est attollere taedas).
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae18)
ludibrium quid enim fas est a vate relinqui hunc qui tot populis pervolat ora locum?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus3)
quis casum meritis adscribere talibus audet?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus34)
Felices, proprium qui te meruere, coloni, fas quibus est Aponon iuris habere sui.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus37)
nec quisquam tantis e milibus obvius audet ire duci, sed regis iter fragrantis adorant.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix34)
non tamen audebunt titulis certare Serenae.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae14)
omina non audet genetrix tam magna fateri successusque suos arcani conscia voti spe trepidante tegit.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae48)
non ludit Galatea procax, non improbus audet tangere Cymothoën Triton totoque severos indicit mores pelago pudor ipsaque Proteus arcet ab amplexu turpi Neptunia monstra):
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae66)
dum gentibus ille confligit, vigili tu prospicis omnia sensu, ne quid in absentem virtutibus obvia semper audeat invidiae rabies neu fervor iniquus, ne qua procul positis furto subsederit armis calliditas nocitura domi.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae111)
ilicet adventu noctem dignata iugalem addidit augendis munera sacra toris, munera mortales non admittentia cultus, munera, quae solos fas habuisse deos.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epistula ad Serenam9)
despicis ergo tuum, si fas est credere, vatem perfidus, et spatio debilitatur amor.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epistula ad Olybrium8)
"fors iuvat audentes" prisci sententia vatis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Ad Probinum10)
vertice luxuriat toto crinalis harundo, quam neque fas Zephyris frangi nec sole perustam aestivo candore mori;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:105)

SEARCH

MENU NAVIGATION