라틴어 문장 검색

hoc iter haudquaquam magno discrimine distat hisce viis quas vos teritis, qui numina multa et portenta deum summum numerosa putatis, simplicis ergo viae dux est Deus, ille per unam ire iubet mortale genus, quam dirigit ipse sublimem dextro celsa ad fastigia clivo, prima viae facies inculta, subhorrida, tristis, difficilis, sed fine sui pulcherrima et amplis praedita divitiis et abundans luce perenni, et quae praeteritos possit pensare labores, multiplici dux daemon adest, qui parte sinistra centifidum confundit iter;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2311)
vinctus in his Dominus stetit aedibus, atque columnae adnexus tergum dedit ut servile flagellis.
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), COLUMNA AD QUAM FLAGELLATUS EST CHRISTUS1)
perstat adhuc templumque gerit veneranda columna, nosque docet cunctis inmunes vivere flagris.
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), COLUMNA AD QUAM FLAGELLATUS EST CHRISTUS2)
hic, qui ventosae scandit fastigia famae inflaturque cavo pompae popularis honore, qui summum solidumque bonum putat ambitionis crescere successu, praeconum voce trementes exanimare reos, miserorum in corpora fasces frangere, terribiles legum exercere secures, in laqueum iam colla dedit, iam compede dura nectitur et pedibus servilia vincula limat.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1115)
exclamat hic Vincentius, Levita de tribu sacra, minister altaris Dei, septem ex columnis lacteis;
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.10)
ordo columnarum geminus laquearia tecti sustinet auratis suppositus trabibus.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.55)
"subdidit et Parias fulvis laquearibus columnas, distinguit illic quas quaternus ordo."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Apostolorum Petri et Pauli.20)
sed summa sequar fastigia rerum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 23:8)
hic alta theatris fundamenta locant alii, immanisque columnas rupibus excidunt, scaenis decora alta futuris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 27:7)
Aeneas ait, et fastigia suspicit urbis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 27:11)
Excutior somno, et summi fastigia tecti ascensu supero, atque arrectis auribus adsto:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 13:2)
Haerent parietibus scalae, postisque sub ipsos nituntur gradibus, clipeosque ad tela sinistris protecti obiciunt, prensant fastigia dextris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 18:3)
Evado ad summi fastigia culminis, unde tela manu miseri iactabant inrita Teucri.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 19:2)
Ilicet ignis edax summa ad fastigia vento volvitur;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 32:5)
Porta adversa ingens, solidoque adamante columnae, vis ut nulla virum, non ipsi exscindere bello caelicolae valeant;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 22:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION