라틴어 문장 검색

si nunc moratus fuerit, sciat regum maiestatem difficilius ab summo fastigio ad medium detrahi quam a mediis ad ima praecipitari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 524:2)
ad id fastigium rebus gestis, honoribus populi Romani P. Scipionem deorum hominumque consensu pervenisse, ut sub Rostris reum stare et praebere aures adolescentium conviciis populo Romano magis deforme quam ipsi sit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 669:1)
fastigia aliquot templorum a culminibus abrupta foede dissipavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 13:1)
Petilius adversus Ballistae et Leti iugum, quod eos montes perpetuo dorso inter se iungit, castra habuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 204:2)
favere enim pietati fideique deos, per quae populus Romanus ad tantum fastigii venerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 12:1)
sed iugum montis in angustum dorsum cuneatum vix ternis ordinibus armatorum in fronte patuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 42:4)
per proclive sumpto fastigio longi duo validi asseres ex inferiore parte in terra defigebantur, distantes inter se paulo plus quam quanta beluae latitudo est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 54:1)
cum armati superstantes subissent, propugnatoribus muri fastigio altitudinis aequabantur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 114:2)
ita nec ipsos tela ex muro missa subeuntis laeserunt et testudini iniecta imbris in modum lubrico fastigio innoxia ad imum labebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 115:2)
Vltro te, amator, apage te a dorso meo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 839)
nam ubi senex senserit sibi data esse verba, virgis dorsum despoliet meum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 1, scene 1254)
quid ego nunc agam, nisi uti sarcinam constringam et clupeum ad dorsum accommodem, fulmentas iubeam suppingi soccis?
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 3, scene 2119)
posteaquam per hibernas tempestates tecta non potuerunt imbres sustinere, fastigia facientes, luto inducto proclinatis tectis, stillicidia deducebant.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 1장10)
In antis erit aedes, cum habebit in fronte antas parietum, qui cellam circumcludunt, et inter antas in medio columnas duas supraque fastigium symmetria ea conlocatum, quae in hoc libro fuerit perscripta.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 2장4)
amphiprostylos omnia habet ea, quae prostylos, praetereaque habet in postico ad eundem modum columnas et fastigium.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 2장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION