라틴어 문장 검색

Animi retine verba furentis, temere emissam comprime vocem.
(세네카, 옥타비아 2:11)
pro summe genitor, tela cur frustra iacis invicta totiens temere regali manu?
(세네카, 옥타비아 4:14)
Nihil in propinquos temere constitui decet.
(세네카, 옥타비아 7:5)
Recedet a te (temere ne credas) amor.
(세네카, 옥타비아 9:1)
Libet experiri, viribus fractus meis an cedat animis temere conceptus favor.
(세네카, 옥타비아 9:13)
Quicumque tectis excubat miles ducis, defendat aulam cui furor populi imminet, trepidi cohortes ecce praefecti trahunt praesidia ad urbis, victa nec cedit metu concepta rabies temere, sed vires capit.
(세네카, 옥타비아 12:1)
Hic urit animos pertinax nimium favor et in furorem temere praecipites agit:
(세네카, 옥타비아 12:7)
Populi furorem caede paucorum, diu qui restiterunt temere, compressum affero.
(세네카, 옥타비아 13:1)
odore crinis sparsus Assyrio vacet, sic temere iactae.
(세네카, 파이드라 5:19)
Huc, huc reliquias vehite cari corporis pondusque et artus temere congestos date.
(세네카, 파이드라 17:26)
hoc mihi perpetuo ius est, quod solus amator nec cito desisto nec temere incipio.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 2022)
a nimium faciles aurem praebere puellae, discite desertae non temere esse bonae!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 2115)
talia demissae pallent ad sacra puellae, cum temere anguino creditur ore manus.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 84)
2. videris, utrum aures quorundam per imperitiam temere mentionem centri, proportionis, diastematum, climatum vel myrarum epithalamio conducibilem non putent, illud certe consulari viro vere Magno, quaestorio viro Domnulo, spectabili viro Leone ducibus audacter adfirmo, musicam et astrologiam, quae sunt infra arithmeticam consequentia membra philosophiae, nullatenus posse sine hisce nominibus indicari;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Polemio suo salutem 3)
de-ferimus igitur nil tale metuenti totam perniciter 1 machinam, quam summo artificio acres et flammei viri occulere in tempus iudicii meditabantur, scilicet ut adversarium incautum et consiliis sodalium repudiatis soli sibi temere fidentem professione responsi praecipitis involverent.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Vincentio suo salutem 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION