라틴어 문장 검색

nam prius omnia, quae longe semota tuemur aëra per multum, specie confusa videntur quam minui filum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 22:5)
quandoquidem quos cumque in terris cernimus [ignes], dum tremor [et] clarus dum cernitur ardor eorum, perparvom quiddam inter dum mutare videntur alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 22:8)
Hac noctu filo pendebit Etruria tota.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 18:3)
Pictus acu tunicas et barbara tegmina crurum.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 12:4)
Quod totum Homericis filis texuit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 9:1)
Inspecto hic utriusque filo quantam distantiam deprehendes?
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 11:1)
et diu laboravit aetas secuta, ut magis huic molliore filo adquiesceretur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, III. 9:3)
Hic adsensi omnes Praetextato anteloquium detulerunt, orantes ut, cum ipse coepisset, ceteris ex filo consultationis eius interrogandi constitueretur exemplum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 2:1)
Sed prohibent socii, suspensaque crura retentant.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:3)
tunc obliqua percussa labare Crura manu.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:28)
Quos non concordia mixti Adligat ulla tori, blandaque potentia formae, Traxerunt torti magica vertigine fili.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 4:18)
repetitaque fila sorores Tracturae:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 6:40)
miserique in crure Sabelli Seps stetit exiguus, quem flexo dente tenacem Avulsitque manu, piloque adfixit arenis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 8:17)
Et tibi dant Stygiae ius in sua fila sorores.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 8:73)
Candida Sidonio perlucent pectora filo, Quod Nilotis acus compressum pectine Serum Solvit, et extenso laxavit stamina velo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 2:23)

SEARCH

MENU NAVIGATION