라틴어 문장 검색

iamne igitur laudas quod de sapientibus alter ridebat, quotiens de limine moverat unum protuleratque pedem, flebat contrarius auctor?
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X10)
nam si deficeret, maestam attonitamque videres hanc urbem veluti Cannarum in pulvere victis consulibus, spectent iuvenes, quos clamor et audax sponsio, quos cultae decet assedisse puellae:
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI62)
densae caelum abscondere tenebrae nube una subitusque antemnas inpulit ignis, cum se quisque illo percussum crederet et mox attonitus nullum conferri posse putaret naufragium velis ardentibus, omnia fiunt talia, tam graviter, si quando poetica surgit tempestas, genus ecce aliud discriminis audi et miserere iterum, quamquam sint cetera sortis eiusdem pars dira quidem, sed cognita multis et quam votiva testantur fana tabella plurima;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XII4)
Cur tamen hos tu evasisse putes, quos diri conscia facti mens habet attonitos et surdo verbere caedit occultum quatiente animo tortore flagellum?
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII75)
misera est magni custodia census, dispositis praedives amis vigilare cohortem servorum noctu Licinus iubet, attonitus pro electro signisque suis Phrygiaque columna atque ebore et lata testudine, dolia nudi non ardent cynici;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV109)
carnibus humanis vesci licet, attonito cum tale super cenam facinus narraret Vlixes Alcinoo, bilem aut risum fortasse quibusdam moverat ut mendax aretalogus.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV6)
Flentem spolia circa se sponsi quidem, sed hostis, sororem viderat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 35:2)
Primus dies signa tabulasque, sequens arma pecuniam transvexit, tertius captivos ipsumque regem adtonitum adhuc tamquam subito malo et stupentem.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MACEDONICUM SECUNDUM 13:1)
in saxis ac speluncis permanat aquarum liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 11:10)
quid mortem congemis ac fles?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 25:4)
nos flendo ducimus horas.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, III. 11:5)
Eidem Aegypto adiacens civitas, quae conditorem Alexandrum Macedonem gloriatur, Sarapin atque Isin cultu paene attonitae venerationis observat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 13:1)
Infantumque animae flentes in limine primo.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, III. 2:2)
Te nemus Angitiae, vitrea te Fucinus unda, Te liquidi flevere lacus.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 23:7)
Indigetes flevisse deos, urbisque laborem Testatos sudore Lares, delapsaque templis Dona suis, dirasque diem foedasse volucres Accipimus;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION