라틴어 문장 검색

Potest autem adhiberi remedium iis, quae supra os fluunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장240)
ubi satis fluxit, tenuibus ferramentis adurere:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장266)
solet enim multum sanguinem effundere:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장38)
Umorem quidem . . . vel inciso summo tumore effundunt, et vulnus iisdem linamentis curant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 14장31)
Per hanc effundendus umor est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 15장13)
His deinde . . . coniectis, excipienda reliqua pars tunicae, et inter digitos scalpellus inmittendus est, eximendumque aut effundendum quicquid est noxium.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장44)
Deinde si inguen incisum est, ea protractis tunicis umor effundi debet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 21장16)
si scrotum et sub hoc protinus vitium est, nihil aliud quam umor effundendus abscidendaeque membranae sunt, si quae eum continuerunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 21장17)
Calculo evolso, si valens corpus est neque magnopere vexatum, sinere oportet sanguinem fluere, quo minor inflammatio oriatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장107)
Is cognoscitur, si et per vulnus et per ipsum colem fluit sanies mali odoris, cumque eo quaedam a concreto sanguine non abhorrentia tenuesque carunculae lanulis similes;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 27장2)
Ubi sanguis cui fluit, fames indicitur, alvus acrius ducitur, quo magis ora promoveantur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 30장21)
4 Igitur ubi ea percussa, protinus requirendum est, num bilem homo is vomuerit, num oculi eius occaecati sunt, num obmutuerit, num per nares auresve sanguis ei fluxerit, num conciderit, num sine sensu quasi dormiens iacuerit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장1)
deinde utendum est medicamento leniter supprimente, quale Lycium est aqua dilutum, donec sanguis fluere desinat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 6장8)
idque effundendum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 9장31)
sanguis vero, si parum fluxit, mittendus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장107)

SEARCH

MENU NAVIGATION