라틴어 문장 검색

nam ut tibiae eodem spiritu alium clausis, alium apertis foraminibus, alium non satis purgatae, alium sonum reddunt, ita fauces tumentes strangulant vocem, obtusae obscurant, rasae exasperant, convulsae fractis sunt organis similes.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 167:2)
nam ut taceam de negligentibus, quorum nihil refert, ubi litium cardo vertatur, dum sint quae vel extra causam ex personis aut communi tractatu locorum occasionem clamandi largiantur, aliquos et ambitio pervertit, qui partim tanquam occupati semperque aliud habentes, quod ante agendum sit, pridie ad se venire litigatorem aut eodem matutino iubent, nonnunquam etiam inter ipsa subsellia didicisse se gloriantur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 130:2)
Quomodo fulmini, etiam cum latissime percussit ac fulsit, per exiguum foramen est reditus, sic animo, qui adhuc tenuior est igne, per omne corpus fuga est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 57 8:4)
videbis araneorum pares telas, par in favis angulorum omnium foramen.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 23:3)
in illo tamen cardine positi abire e rebus humanis quam gratissimi volumus.
(세네카, 행복론, Liber IV 104:4)
Occurrit potius et aliam excludit undam, aliam egerit, manifesta foramina praecludit, latentibus et ex occulto sentinam ducentibus labore continuo resistit, nec ideo intermittit, quia quantum exhaustum est subnascitur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 55:2)
sub ortu solis, an sub cardine glacialis ursae?
(세네카, Hercules Furens 17:3)
Fortuna opes auferre, non animum potest, sed cuius ictu regius cardo strepit?
(세네카, 메데아 4:19)
O magna parens, Natura, deum tuque igniferi rector Olympi, qui sparsa cito sidera mundo cursusque vagos rapis astrorum celerique polos cardine versas, cur tanta tibi cura perennes agitare vias aetheris alti, ut nunc canae frigora brumae nudent silvas, nunc arbustis redeant umbrae, nunc aestivi colla leonis Cererem magno fervore coquant viresque suas temperet annus?
(세네카, 파이드라 14:1)
Anne alio positas ultra sub cardine gentes Atque alium flabris intactum quaerimus orbem?
(세네카, Suasoriae, chapter 1 15:11)
cardine mundus?
(세네카, Thyestes 896:1)
mortalis aevi cardinem extremum premens
(세네카, Troades 53:1)
Videns autem puer quod moram feceret, descendit de equo et speculabatur a foramine parietis.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 6. Reginae secunda historia: Striga + Fons 1:28)
Speculabatur tamen a parvo foramine.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 13. Quinti sapientis prima historia: Balneator 1:24)
Quo facto cum quodam magistro muri iurato ut factum proderet conposuit ut foramen secretum in pede turris faceret quod sigilato lapide clauderetur, per quod sibi accessus pateret ad dominam, et e converso illi ad eum.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 20. Filii regis historia: Inclusa 1:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION