라틴어 문장 검색

ita nec vetera aut translata aut ficta verba in incipiendo, narrando, argumentando tractabimus neque decurrentes contexto nitore circuitus, ubi dividenda erit causa et in partes suas digerenda, neque humile atque cotidianum sermonis genus et compositione ipsa dissolutum epilogis dabimus, nec iocis lacrimas, ubi opus erit miseratione, siccabimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 7:2)
ut inter eos non forensem contentionem, sed disputationem crederes incidisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 71:2)
non omittam etiam, quod cotidianis experimentis deprehenditur, minime fidelem esse paulo tardioribus ingeniis recentem memoriam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 137:2)
non enim forensem quandam instituimus operam nec mercennariam vocem nec, ut asperioribus verbis parcamus, non sane litium advocatum, quem denique causidicum vulgo vocant, sed virum cum ingenii natura praestantem tum vero tot pulcherrimas artes penitus mente complexum, datum tandem rebus humanis, qualem nulla antea vetustas cognoverit, singularem perfectumque undique, optima sentientem optimeque dicentem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 31:1)
academiam quidam utilissimam credunt, quod mos in utramque partem disserendi ad exercitationem forensium causarum proxime accedat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 77:1)
quem armatum semper ac velut in procinctu stantem non magis unquam in causis oratio quam in rebus cotidianis ac domesticis sermo deficiet, nec se unquam propter hoc oneri subtrahet, modo sit causae discendae tempus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 165:1)
adhuc quidam nullam esse naturalem putant eloquentiam, nisi quae sit cotidiano sermoni simillima, quo cum amicis, coniugibus, liberis, servis loquamur, promere animi voluntatem arcessiti et elaborati requirente;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 206:1)
Quod si quis etiam a culpa vacuus in amicitiam eius inciderat, cotidiano usu atque illecebris facile par similisque ceteris efficiebatur.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 14장3)
Namque alia belli facinora praeda magis quam detrimento fore, incendium vero crudele, inmoderatum ac sibi maxume calamitosum putabat, quippe cui omnes copiae in usu cotidiano et cultu corporis erant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 48장2)
" Sapienti et manibus et oculis et multis ad cotidianum usum necessariis opus est, eget nulla re.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 14:4)
Nam forensis eloquentia et quaecumque alia populum movet, adversarios habet;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 11:3)
Nunc ad cotidianam stipem manum porrigis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 17:1)
Sed hoc, quod liquet, firmandum et altius cotidiana meditatione Agendum est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 16 1:1)
utrum nihil ex cotidiana consuetudine movendum an, ne dissidere videremur cum publicis moribus, et hilarius cenandum et exuendam togam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 18 2:2)
Praeterea exercitatione opus est cotidiana et a rebus studium transferendum est ad verba.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 13:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION