라틴어 문장 검색

et re vera corona non potest intellegi, cum sequatur 'galeam ante pedes proiecit inanem'. sed alii dicunt potuisse eos galeas habere coronatas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 5566)
Chalybes autem proprie populi sunt, apud quos nascitur ferrum, ut ipse at Chalybes nudi ferrum virosaque Pontus castorea:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 4212)
Dardanus cum equestri proelio ab Aboriginibus pulsus galeam perdidisset, propter quam resistens et in audaciam suos reducens victoriam adeptus est, tum ob rem feliciter gestam oppidum ubi galeam amiserat condidit, cui Corytho nomen indidit eo quod Graece κόρυσ galea dicitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1705)
Et quidem siti confectus, quia impeditus ire ad fontem proximum non poteram, repere manibus volebam, nisi commilito, homo fortis ac strenuus, aquam mihi in galea sua adtulisset " - , " Potes ergo," inquit, " imperator, adgnoscere illum hominem aut illam galeam ?
(세네카, 행복론, Liber V 141:3)
"tela rudes trunci, galeae vacua ora leonum, arborei dant scuta sinus, hos regis egenos Amphion en noster agit - cognoscere pronum, virgo - , lyra galeam tauroque insignis avito."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권141)

SEARCH

MENU NAVIGATION