라틴어 문장 검색

deinde, tanquam consummata sint omnia, nihil generare audemus ipsi, cum multa cotidie ab antiquis ficta moriantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 251:1)
rubos arvis excidimus, terra et hos generat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 262:5)
An illi rudes sola mentis natura ducti sunt in hoc ut tam multa generarent, nos ad quaerendum non eo ipso concitemur, quod certe scimus invenisse eos qui quaesierunt?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 138:2)
nam ut terra alte refossa generandis alendisque seminibus fecundior fit, sic profectus non a summio petitus studiorum fructus effundit uberius et fidelius continet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 164:2)
invitus mehercule dico, quoniam et aliter accipi potest, ipsam verecundiam, vitium quidem, sed amabile et quae virtutes facillime generet, esse interim adversam, multisque in causa fuisse, ut bona ingenii studiique in lucem non prolata situ quodam secreti consumerentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 102:2)
Multa invicem et ipsa generabit et plus reddet quam acceperit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 38 2:10)
Nec est mirum ex intervallo magna generari;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 42 1:5)
Quosdam itaque mihi videtur in hoc tales natura generare, ut adprobet virtutem omni loco nasci.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 3:2)
Dubium est, quin generandi vulgare beneficium vicerit eximia pietas et virtus ipsi urbi nescio utrum maius praesidium adferens an decus ?
(세네카, 행복론, Liber III 153:2)
Non caperis tantae molis adspectu, etiam si te non tegat, non custodiat, non foveat generetque ac spiritu suo riget ?
(세네카, 행복론, Liber IV 114:2)
Di non possunt videri nescisse, quid effecturi essent, eum omnibus alimenta protinus et auxilia providerint, nec eos per neclegentiam genuere, quibus tam multa generabant.
(세네카, 행복론, Liber VI 109:2)
Utrumne malles de- generem aliquem et numerum tantum nomenque filii expleturum habuisse, an tantae indolis, quantae tuus fuit, iuvenis cito prudens, cito pius, cito maritus, cito pater, cito omnis officii curiosus, cito sacerdos, omnia tamquam properans ?
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 67:2)
adsurgit, si laudatur et in spem sui bonam adducitur, sed eadem ista insolentiam et iracundiam generant;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 109:2)
Quas Pontus herbas generat aut quas Thessala sub rupe Pindus alit:
(세네카, Hercules Oetaeus 8:1)
quaecumque generat invius saxis Eryx, quae fert opertis hieme perpetua iugis sparsus cruore Caucasus Promethei, et quis sagittas divites Arabes linunt pharetraque pugnax Mediis aut Parthi leves, aut quos sub axe frigido sucos legunt lucis Suebae nobiles Hyrcaniis;
(세네카, 메데아 11:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION