라틴어 문장 검색

Qua quidem in causa et benivolos obiurgatores placare et invidos vituperatores confutare possumus, ut alteros reprehendisse paeniteat, alteri didicisse se gaudeant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 5:3)
Tum Xenophanes, qui mente adiuncta omne praeterea, quod esset infinitum, deum voluit esse, de ipsa mente item reprehendetur ut ceteri, de infinitate autem vehementius, in qua nihil neque sentiens neque coniunctum potest esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 28:3)
eademque de sideribus, quae reprehensa in alio iam in hoc omittantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 28:8)
Ista enim a vobis quasi dictata redduntur, quae Epicurus oscitans halucinatus est, cum quidem gloriaretur, ut videmus in scriptis, se magistrum habuisse nullum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 72:1)
quod et non praedicanti tamen facile equidem crederem, sicut mali aedificii domino glorianti se architectum non habuisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 72:2)
sed et ille reprehensus a multis est, nec vos exitum reperitis, totaque res vacillat et claudicat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 107:6)
Neque nunc reprehendo quod ad voluptatem omnia referantur (alia est ea quaestio), sed doceo deos vestros esse voluptatis expertes, ita vestro iudicio ne beatos quidem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 113:9)
Nam superstitione, quod gloriari soletis, facile est liberare, cum sustuleris omnem vim deorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 117:2)
Quanto Stoici melius, qui a vobis reprehenduntur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 121:11)
cum autem, ut Zeno solebat, brevius angustiusque concluduntur, tum apertiora sunt ad reprendendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 20:2)
Cuius quidem administratio nihil habet in se quod reprehendi possit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 86:5)
Illud vero, quod uterque vestrum arripiet fortasse ad reprendendum, Cotta quia Carneades lubenter in Stoicos invehebatur, Velleius quia nihil tam inridet Epicurus quam praedictionem rerum futurarum, mihi videtur vel maxume confirmare deorum prudentia consuli rebus humanis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 162:2)
Ut si medicus sciat eum aegrotum, qui iussus sit vinum sumere, meracius sumpturum statimque periturum, magna sit in culpa, sic vestra ista Providentia reprendenda, quae rationem dederit is quos scierit ea perverse et inprobe ussuros.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 79:2)
propter virtutem enim iure laudamur et in virtute recte gloriamur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 88:2)
licet enim mihi, M. fill, apud te gloriari, ad quem et hereditas huius gloriae et factorum imitatio pertinet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 101:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION