라틴어 문장 검색

Imbecillos oculos esse scias, qui ad alienam lippitudinem et ipsi subfunduntur, tam mehercules quam morbum esse, non hilaritatem, semper adridere ridentibus et ad omnium oscitationem ipsum quoque os diducere;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 28:3)
Ubi matre visa semper puerilis hilaritas ?
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 104:7)
Cuius non lacrimas illius hilaritas supprimat ?
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 126:1)
Quod duces magni faciunt rebus affectis, ut hilaritatem de industria simulent et adversas res adumbrata laetitia abscondant, ne militum animi, si fractam ducis sui mentem viderint, et ipsi collabantur, id nunc tibi quoque faciendum est.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 28:2)
Quosdam ictus recipit, sed receptos evincit et sanat et comprimit, haec vero minora ne sentit quidem nec adversus ea solita illa virtute utitur dura tolerandi, sed aut non adnotat aut digna risu putat.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 56:6)
O quantus risus inter ista tollendus est !
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 72:5)
nemo risum praebuit qui ex se cepit.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 89:6)
Vatinium, hominem natum et ad risum et ad odium, scurram fuisse et venustum ac dicacem memoriae proditum est.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 90:1)
C. Caesar inter cetera vitia, quibus abundabat, contumeliosus mira libidine ferebatur omnis aliqua nota feriendi, ipse materia risus benignissima :
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 93:1)
libertas est animum superponere iniuriis et eum facere se, ex quo solo sibi gaudenda veniant, exteriora diducere a se, ne inquieta agenda sit vita omnium risus, omnium linguas timenti.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 100:4)
Democritum contra aiunt numquam sine risu in publico fuisse ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 52:2)
Quid, quod non criminationibus tantum, sed suspicionibus impellimur et ex vultu risu que alieno peiora interpretati innocentibus irascimur ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 122:1)
Quanto risu prosequenda sunt quae nobis lacrimas educunt!
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 195:2)
et risum audias oportet et fletum, et blanditias et lites, et prospera et tristia, et hominum voces et fremitus animalium latratusque.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 203:2)
Quantum bonum est, ubi praeparata sunt pectora, in quae tuto secretum omne descendat, quorum conscientiam minus quam tuam timeas, quorum sermo sollicitudinem leniat, sententia consilium expediat, hilaritas tristitiam dissipet, conspectus ipse delectet !
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 67:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION