라틴어 문장 검색

Nomina quoque Virgilius nonnumquam ex antiquissimis Graecorum historiis mutuatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXII. 1:1)
quod nomen vulgo fortasse temere inpositum vel etiam fictum putatur ab ignorantibus insidiosum poetam cognomen quod a veteribus Graecis scriptoribus ipsi Dianae fuerat inpositum comiti eius adsignare voluisse.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXII. 1:3)
In hoc loco Valerius Probus, vir perfectissimus, notat nescire se hanc historiam sive fabulam quo referat auctore.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXII. 9:3)
Nam Nicander huius est auctor historiae, poeta quem Didymus, grammaticorum omnium quique sint quique fuerint instructissimus, fabulosum vocat.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXII. 10:2)
Sed adfirmo doctissimum vatem etiam in hoc Aeschylum, eminentissimum tragoediarum scriptorem, secutum,
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXII. 12:2)
Sed meminimus viros inter omnes nostra aetate longe doctissimos, Furium Caecinamque Albinos, promisisse se prodituros quid idem Maro de antiquis Romanis scriptoribus traxerit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 1:3)
Afranius enim togatarum scriptor in ea togata quae Compitalia inscribitur non inverecunde respondens arguentibus, quod plura sumpsisset a Menandro:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 4:1)
Quod si haec societas et rerum communio poetis scriptoribusque omnibus inter se exercenda concessa est, quis fraudi Virgilio vortat, si ad excolendum se quaedam ab antiquioribus mutuatus sit?
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 5:1)
Omnes enim antiqui scriptores ut hominem equo insidentem, ita et equum, cum portaret hominem, equitem vocaverunt, et equitare non hominem tantum sed equum quoque dixerunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IX. 9:4)
Declamas belle, causas agis, Attice, belle, Historias bellas, carmina bella facis, Componis belle mimos, epigrammata belle, Bellus grammaticus, bellus es astrologus, Et belle cantas et saltas, Attice, belle, Bellus es arte lyrae, bellus es arte pilae.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, VII1)
An quae Neroni falsus astruit scriptor?
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XX3)
Hic erit, ut perhibent doctorum corda virorum, Primus Romana Crispus in historia.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CXCI Sallustius1)
sane latenter tangit historiam;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 417)
qui 'tempore' legunt de topica historia tractum dicunt;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 448)
nympharum domus aut verum dicit et est historia, aut ad laudem pertinet loci:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1681)

SEARCH

MENU NAVIGATION