라틴어 문장 검색

voluptatem autem et honestatem finis esse Callipho censuit, vacare omni molestia Hieronymus, hoc idem cum honestate Diodorus, ambo hi Peripatetici.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 176:2)
Nouðû posteriora respiciens, animam creat, quia Spiritus sanctus qui ex Filio est, sive quaecunque anima ab ipso Conditore suo ducens exordium, hoc ipsum quod anima est, hoc est vita creatarum rerum ex respectu quod ipsius Creatoris habet, hoc est ex beneficio divinae sapientiae cuncta disponentis, ut in ipso respectu Dei divinum intelligatur beneficium.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 58:17)
ita tres sunt fines expertes honestatis, unus Aristippi vel Epicuri, alter Hieronymi, Carneadi tertius, tres, in quibus honestas cum aliqua accessione, Polemonis, Calliphontis, Diodori, una simplex, cuius Zeno auctor, posita in decore tota, id est in honestate;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 46:1)
Si enim ad honestatem omnia referant neque in ea voluptatem dicant inesse, ait eos voce inani sonare - his enim ipsis verbis utitur - neque intellegere nec videre sub hanc vocem honestatis quae sit subicienda sententia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 62:3)
Quinque igitur rationibus propositis officii persequendi, quarum duae ad decus honestatemque pertinerent, duae ad commoda vitae, copias, opes, facultates, quinta ad eligendi iudicium, si quando ea, quae dixi, pugnare inter se viderentur, honestatis pars confecta est, quam quidem tibi cupio esse notissimam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 12:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION