라틴어 문장 검색

in huius sinu indulgentiaque educatus per omnem honestarum artium cultum pueritiam adulescentiamque transegit.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 4장 2:2)
temperavit Agricola vim suam ardoremque compescuit, ne incresceret, peritus obsequi eruditusque utilia honestis miscere.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 8장 1:2)
honestior auriga, clientes propugnant.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 12장 1:3)
et quibus bellum volentibus erat, probare exemplum ac recentis legati animum opperiri, cum Agricola, quamquam transvecta aestas, sparsi per provinciam numeri, praesumpta apud militem illius anni quies, tarda et contraria bellum incohaturo, et plerisque custodiri suspecta potius videbatur, ire obviam discrimini statuit;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 18장 3:1)
honestius putabat offendere quam odisse.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 22장 5:2)
ita proelium atque arma, quae fortibus honesta, eadem etiam ignavis tutissima sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 30장 2:1)
proinde et honesta mors turpi vita potior, et incolumitas ac decus eodem loco sita sunt;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 33장 6:2)
accessit Galbae vox pro re publica honesta, ipsi anceps, legi a se militem, non emi;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 5장4)
anteposuere ceteri quoque tribuni centurionesque praesentia dubiis et honestis, isque habitus animorum fuit ut pessimum facinus auderent pauci, plures vellent, omnes paterentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 28장3)
id Othoni invidiosius et ipsis honestum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 33장7)
vestra virtus expectatur, apud quos omne honestis consiliis robur et sine quibus quamvis egregia invalida sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 38장4)
torpebat Vitellius et fortunam principatus inerti luxu ac prodigis epulis praesumebat, medio diei temulentus et sagina gravis, cum tamen ardor et vis militum ultro ducis munia implebat, ut si adesset imperator et strenuis vel ignavis spem metumve adderet.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 62장6)
nam saepe honestas rerum causas, ni iudicium adhibeas, perniciosi exitus consequuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 83장5)
curam navium Moschus libertus retinebat ad observandam honestiorum fidem immutatus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 87장4)
interruptus tribunorum sermo, eoque incertum fuit insidias an proditionem vel aliquod honestum consilium coeptaverint.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 41장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION