라틴어 문장 검색

etenim si unus homo nobilis queritur so palam te, quod edixeris ne ad ludos pecuniae decernerentur, HS cc sibi eripuisse, quanta tandem pecunia penderetur, si omnium nomine quicumque Romae ludos facerent quod erat iam institutum erogaretur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 9장 1:2)
ac primum Graecis id quod acerbissimum est, quod sunt vectigales, non ita acerbum videri debet, propterea quod sine imperio populi Romani suis institutis per se ipsi ita fuerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 11장 2:4)
de te a Magnetibus ab Sipylo mentio est honorifica facta, cum te unum dicerent postulationi L. Sesti Pansae restitisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 9 2:2)
nihil umquam honorificentius nobis accidit) consurrexit senatus cum clamore ad unum sic ut ad corpus eius accederet ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 2 2:8)
tanta aequitas, ut hodie stet Asia Luculli institutis servandis et quasi vestigiis persequendis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 4:3)
horum nominibus tot virorum atque tantorum expositis eorum se institutum sequi dicunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 18:10)
est igitur haec, iudices, non scripta, sed nata lex, quam non didicimus, accepimus, legimus, verum ex natura ipsa adripuimus, hausimus, expressimus, ad quam non docti sed facti, non instituti sed imbuti sumus, ut, si vita nostra in aliquas insidias, si in vim et in tela aut latronum aut inimicorum incidisset, omnis honesta ratio esset expediendae salutis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 4장 1:4)
Naevio fecerit, viro bono, verum tamen non ita instituto ut iura societatis et officia certi patris familias nosse posset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 3장 1:3)
ridet scilicet nostram amentiam, qui in vita sua rationem summi offici desideremus et instituta virorum bonorum requiramus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 17장 2:2)
etenim si volt virorum bonorum instituto vivere, multa oportet discat ac dediscat, quorum illi aetati utrumque difficile est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 17장 3:1)
fatetur enim libellos Alfenum deiecisse, vadimonium promisisse, iudicium quin acciperet in ea ipsa verba quae Naevius edebat non recusasse, ita tamen, more et instituto, per eum magistratum qui auxili causa constitutus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 20장 1:11)
adductus sum, iudices, officio, fide, misericordia, multorum bonorum exemplo, vetere consuetudine institutoque maiorum, ut onus huius laboris atque offici non ex meo, sed ex meorum necessariorum tempore mihi suscipiendum putarem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 2장 2:1)
quam ob rem, quia mihi unus est accusandus, prope modum manere in instituto meo videor et non omnino a defendendis hominibus sublevandisque discedere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 2장 2:4)
mihi enim videtur periculum fore ne ille non modo verbis te obruat, sed gestu ipso ac motu corporis praestringat aciem ingeni tui, teque ab institutis tuis cogitationibusque abducat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 14장 2:4)
hoc timent homines, hoc laborant, hoc institui atque adeo institutum referri ac renovari moleste ferunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 21장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION