라틴어 문장 검색

. . . Tunc vero excidit omnis constantia attonitis, et mors non dubia miserorum oculos coepit obducere . . . .
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 19:8)
Attonitis admiratione universis Salvo inquit tuo sermone Trimalchio si qua fides est, ut mihi pili inhorruerunt, quia scio Niceronem nihil nugarum narrare:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 63:1)
Sed dum attonito vultu efferatoque nihil aliud quam caedem et sanguinem cogito frequentiusque manum ad capulum, quem devoveram, refero, notavit me miles, sive ille planus fuit sive nocturnus grassator, et Quid tu inquit commilito, ex qua legione es aut cuius centuria?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 82:3)
Nam et Zeuxidos manus vidi nondum vetustatis iniuria victas, et Protogenis rudimenta cum ipsius naturae veritate certantia non sine quodam horrore tractavi.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 83:2)
Exclamo ego attonitus, secutusque labentem eodem ferramento ad mortem viam quaero.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 94:25)
Intremui post hoc fulmen attonitus, iuguloque detecto aliquando inquam Totum me, Fortuna, vicisti.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 101:1)
Prima quidem glacies et cana vincta pruina non pugnavit humus mitique horrore quievit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 123:2)
Ego contra damnatus et quasi quodam visu in horrorem perductus interrogare animum meum coepi, an vera voluptate fraudatus essem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 128:14)
Confusus itaque et novitate facinoris attonitus quaerebam, quid excanduisset, aut quare anseris potius quam mei misereretur.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 137:1)
nec desinit ante frigidus, adstrictis qui regnat in ossibus, horror quam tepidus laxo manavit corpore sudor.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 10:2)
Nullus horror in cultu, nulla tristitia, multum severitatis;
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 10 7:1)
Diu iam in urbe haereo et quidem attonitus.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 22 1:1)
sequitur vulgus attonitum, quodque in pavore simile prudentiae, alienum consilium suo praefert, ingentique agmine abeuntes premit et impellit.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 7:2)
Horror omnium;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 33 8:1)
sonuerunt cymbala toto litore, et adtonita tympana pulsa manu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:373)

SEARCH

MENU NAVIGATION