라틴어 문장 검색

Is plura consilio quam vi gerens hospitiis magis regulorum conciliandisque per amicitiam principum novis gentibus quam bello aut armis rem Carthaginiensem auxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 12:1)
cum ille aut vestra aut sua culpa manserit apud hostem - sua, si metum simulavit, vestra, si periculum est apud vos vera referentibus - ego, ne ignoraretis esse aliquas et salutis et pacis vobis condiciones, pro vetusto hospitio quod mihi vobiscum est ad vos veni.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 128:1)
nec hospitale quicquam pacatumve satis prius auditum quam Massiliam venere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 199:2)
magis pro maiestate videlicet imperii Arimini quam Romae magistratum initurum et in deversorio hospitali quam apud penates suos praetextam sumpturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 680:1)
pergit ire sequentibus paucis in hospitium Metelli, et cum concilium ibi iuvenum de quibus adlatum erat invenisset, stricto super capita consultantium gladio ex mei animi sententia, inquit, ut ego rem publicam populi Romani non deseram neque alium civem Romanum deserere patiar;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 639:1)
ab hospitali mensa surgis, ad quam tertius Campanorum adhibitus es ab Hannibale, - ut ipsam mensam cruentares hospitis sanguine?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 101:1)
dilapsi omnes, quocumque hospitia aut fortuitus animi impetus tulit, per Campaniae urbes, maxime Nolam Neapolimque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 184:2)
omnes turba effusa cum obviam ad portas exissent, complecti milites, gratulari, vocare in hospitium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 206:1)
prodita hospitia Romanorum cum praesidio Carthaginiensium fore.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 114:2)
si quis in hospitio civis Romani - vacuas autem tenebant domos - nomen inscripsisset, eum se pro hoste habiturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 146:2)
contione dimissa cum titulis notatae fores discrimen pacatae ab hostili domo fecissent, signo dato ad diripienda hospitia Romana passim discursum est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 147:1)
T. Quinctio Crispino Badius Campanus hospes erat, perfamiliari hospitio iunctus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 273:1)
se, etiamsi in acie occurrerit, declinaturum, ne hospitali caede dextram violet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 276:2)
enimvero ferocius tum Campanus increpare mollitiam ignaviamque et se digna probra in insontem iacere, hospitalem hostem appellans simulantemque parcere cui sciat parem se non esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 277:1)
si publicis foederibus ruptis dirempta simul et privata iura esse putet, Badium Campanum T. Quinctio Crispino Romano palam duobus exercitibus audientibus renuntiare hospitium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 278:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION