라틴어 문장 검색

Et non poterant resistere sapientiae et spiritui qui loquebatur (Act. VI, 10).
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 21:23)
Tantam quippe divinae unitatem substantiae ac simplicitatem seu identitatem profitemur, ut sicut a partibus ita ab accidentibus immunis omnino perseveret, nec in nullo penitus variari queat, nec in ipsa quidquam esse possit, quod ipsa non sit. Eadem itaque substantia simplex omnino atque individua quae Pater est tam Filius quam Spiritus sanctus;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 30:2)
Neque enim vas habens liquorem, nec corpus color, nec aer lux sive fervor, nec anima est sapientia.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 31:14)
Cum sit itaque tanta divinae substantiae unitas, simplicitas, puritas atque identitas, ut in ea videlicet nulla sit partium aut accidentium seu quarumlibet formarum diversitas, nulla unquam variatio, quomodo tres personae in ea assignari, sive intelligi queant?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 33:1)
Et per semetipsam Sapientia:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 36:9)
Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi (I Cor. I, 20).
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 37:10)
Habet enim humanas rationes etiam conditor rationis ipse, quibus animalium hominum ora obstruere possit, qui nos per Sapientiam admonet dicens:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 39:18)
Quam quidem maximam identitatem juxta proprium et expressum esse rei Boetius attendens in primo Topicorum, ait:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 41:6)
Si quis forte id quod de rerum identitate, vel proprietatum diversitate monstramus, non satis ad rem quam proposuimus pertinere dicat, nisi etiam in aliquibus rebus una permanente essentia, plures quoquo modo personas inesse demonstremus, agnoscat nullam ex toto similitudinem, sed ex parte aliquam induci.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 43:4)
Alioquin identitas potius quam similitudo diceretur;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 43:5)
Christum Dei virtutem et Dei sapientiam (I Cor. I, 24).
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 44:11)
Ut enim ex suprapositis jamdudum ostendimus, specialiter nomine Patris divina potentia declaratur, sicut nomine Filii divina sapientia significatur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 45:16)
Est autem divina sapientia quaedam, ut ita dicam, ipsius Dei potentia, qua videlicet ab omni sibi fallacia vel errore providere potest, et ita veraciter cum ista dijudicare, et scrutando penetrare, ut in nullo decipi vel errare possit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 45:17)
Sapientia itaque divina potentia est illa et facultas disserendi, per quam omnia oculis ejus nuda sunt et aperta (Hebr.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 46:1)
Sicut enim sanativum aut durum ex potentiis quibusdam dici Aristoteles astruit, quod videlicet ipsa incommodis suis resistere valent, ita sapientia ratione quadam potentia dicitur, quia fallaciae scilicet vel ignorantiae resistitur, nec in aliquo per errorem mens caecata labatur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 46:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION