라틴어 문장 검색

similia his, quae non sunt in quaestione, omnis amplificatio, minutio, omne adfectus genus, et quae maxime iucundam et ornatam faciunt orationem, de luxuria, de avaritia, religione, officiis;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 237:2)
animi natura, etenim avaritia, iracundia, misericordia, crudelitas, severitas aliaque his similia adferunt frequenter fidem aut detrahunt, sicut victus luxuriosus an frugi an sordidus, quaeritur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 120:3)
nam et fere apparet, quid in iniuriam, quid in avaritiam, quid in testem inimicum, quid in potentes amicos dicendum sit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 281:1)
mater est avaritia, et apud Sallustium in Ciceronem O Romule Arpinas, et apud Menandrum Oedipus Thriasius.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 243:4)
quodsi agrorum nimia cura et sollicitior rei familiaris diligentia et venandi voluptas et dati spectaculis dies multum studiis auferunt (huic enim rei perit tempus, alteri datur), quid putamus facturas cupiditatem, avaritiam, invidiam, quarum impotentissimae cogitationes somnos etiam ipsos et illa per quietem visa perturbent?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 12:1)
Nam pro pudore, pro abstinentia, pro virtute audacia, largitio, avaritia vigebant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 3장8)
Incitabant praeterea corrupti civitatis mores, quos pessuma ac divorsa inter se mala, luxuria atque avaritia, vexabant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 5장10)
concordia maxuma, minuma avaritia erat;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 9장2)
Namque avaritia fidem, probitatem ceterasque artis bonas subvortit;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 10장5)
Sed primo magis ambitio quam avaritia animos hominum exercebat, quod tamen vitium propius virtutem erat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 11장1)
Avaritia pecuniae studium habet, quam nemo sapiens concupivit:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 11장4)
Igitur ex divitiis iuventutem luxuria atque avaritia cum superbia invasere:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 12장2)
spes magna, dominatio in manibus frustra fuissent, neque ego per ignaviam aut vana ingenia incerta pro certis captarem.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 20장3)
Postremo, ubi multa agitanti nihil procedit, rursus intempesta nocte coniurationis principes convocat ad M. Porcium Laecam ibique multa de ignavia eorum questus docet se Manlium praemisisse ad eam multitudinem, quam ad capiunda arma paraverat, item alios in alia loca opportuna, qui initium belli facerent, seque ad exercitum proficisci cupere, si prius Ciceronem oppressisset;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 27장6)
Postquam illos videt queri de avaritia magistratuum, accusare senatum, quod in eo auxili nihil esset, miseriis suis remedium mortem exspectare:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 40장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION