라틴어 문장 검색

Aliquis aliquem, ego illum praecipue puto suo vivere bono, qui vivit alieno quique fidelium calamitates indigentiamque miseratus facit in terris opera caelorum.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Patienti salutem 1:1)
cuius confestim sequax humilis turba consilii maioribus quoque suis fuit incitamento, quos cum non piguisset fugere, redire non puduit, qua devotione placatus inspector pectorum deus fecit esse obsecrationem vestram vobis saluti, ceteris imitationi, utrisque praesidio, denique illic deinceps non fuere vel damna calamitati vel ostenta formidini.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Mamerto salutem 6:1)
"quae tanta ignavia r solus, solus in arma voco."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권224)
sed enim ipse manu praegressus avorum facta, diu tuto superum contemptor et aequi impatiens largusque animae, modo suaserit ira - , unus ut e silvis Pholoes habitator opacae inter et Aetnaeos aequus consurgere fratres, ante fores, ubi turba ducum vulgique frementis, Amphiarae, tuas " quae tanta ignavia " clamat,
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권237)
Stat super occiduae nebulosa cubilia noctis Aethiopasque alios, nulli penetrabilis astro, lucus iners, subterque cavis grave rupibus antrum it vacuum in montem, qua desidis atria Somni securumque larem segnis Natura locavit, limen opaca Quies et pigra Oblivio servant et numquam vigili torpens Ignavia voltu.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권37)
Calamitas virtutis occasio est.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, C1)
Ad calamitatem quilibet rumor valet.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 017)
Amicum an nomen habeas, aperit calamitas.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 042)
Felix inprobitas optimorum est calamitas.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 175)
Inritare est calamitatem, cum te felicem voces.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 241)
Multorum calamitati vir moritur bonus.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 356)
Non novit virtus calamitati cedere.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 420)
Paucorum improbitas universis calamitas.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 542)
Qui metuit calamitatem, rare accipit.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 583)
Quemcumque quaerit calamitas, facile invenit.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 595)

SEARCH

MENU NAVIGATION