라틴어 문장 검색

ceterum in tantas brevi creverant opes seu maritimis seu terrestribus fructibus seu multitudinis incremento seu disciplinae sanctitate, qua fidem socialem usque ad perniciem suam coluerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 63:1)
deinde, ut trepidationem in angustiis suoque ipsum tumultu misceri agmen videre, equis maxime consternatis, quidquid adiecissent ipsi terroris satis ad perniciem fore rati, diversis rupibus iuxta per vias ac devia adsueti decurrunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 337:2)
tunc quoque ad extremum periculi ac prope perniciem ventum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 354:1)
postero die iam segnius intercursantibus barbaris iunctae copiae, saltusque haud sine clade, maiore tamen iumentorum quam hominum pernicie superatus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 357:1)
pugna raro magis ulla saeva aut utriusque partis pernicie clarior fuisset, si extendi eam dies in longum spatium sivisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 632:1)
atque utinam haec quae apud vos acturus sum Canusi apud ipsum exercitum agerem, optimum ignaviae cuiusque et virtutis, aut unus hic saltem adesset P. Sempronius, quem si isti ducem secuti essent, milites hodie in castris Romanis, non captivi in hostium potestate essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 725:1)
pretio redituri estis eo unde ignavia ac nequitia abistis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 733:1)
quamquam quid ego ignaviam istorum accuso, cum scelus possim accusare?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 734:1)
aut non invidere eos cum incolumitati, tum gloriae illorum per virtutem partae, cum sibi timorem ignaviamque servitutis ignominiosae causam esse sciant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 738:2)
audeantur infanda, si non perniciem nobis cum scelere ferunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 102:2)
Claudius, cum ea via longe perequitasset, nullo obvio hoste in campum rursus evectus, increpans ignaviam hostis, cum magno gaudio et gratulatione victor in castra redit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 638:1)
aquae magnae bis eo anno fuerunt Tiberisque agros inundavit cum magna strage tectorum pecorumque et hominum pernicie.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 120:1)
nunc exsoluta iam fide publica, ne discrimen omne virtutis ignaviaeque pereat, nomina eorum qui detractatae pugnae memores secessionem paulo ante fecerunt referri ad me iubebo, citatosque singulos iure iurando adigam, nisi quibus morbus causa erit, non aliter quam stantes cibum potionemque, quoad stipendia facient, capturos esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 202:1)
hanc multam ita aequo animo feretis, si reputabitis nulla ignaviae nota leviore vos designari potuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 203:1)
nec spem salutis nec perniciem propiorem umquam civitati ulli fuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 358:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION