라틴어 문장 검색

ceteri omnes, strenui, boni, nobiles atque ignobiles, vulgus fuimus, sine gratia, sine auctoritate, iis obnoxii, quibus, si res publica valeret, formidini essemus.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 20장9)
parum placebat eas discere, quippe quae ad virtutem doctoribus nihil profuerant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장57)
Ceterum magna habebunt discrimina variante materia, quae modo latior est, modo angustior, modo inlustris, modo ignobilis, modo ad multos pertinens, modo ad paucos.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 33:5)
Huic rationem servire iusserunt et fecerunt animalis generosissimi summum bonum demissum et ignobile, praeterea mixtum portentosumque et ex diversis ac male congruentibus membris.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 9:1)
Hoc a me exige, ne velut per tenebras aevum ignobile emetiar, ut agam vitam, non ut praetervehar, Quaeris quod sit amplissimum vitae spatium ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 93 7:6)
Ille modo ignobilis anguli non sine controversia dominus tacto fine terrarum per suum rediturus orbem tristis est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 119 8:3)
victor ferarum colla sublimis iacet ignobili sub dente Marmaricus leo, morsus cruentos passus audacis leae.
(세네카, 아가멤논 13:17)
Quidam auitas paternasque flagitiis obruerunt imagines, quidam ignobiles nati fecere posteris genus:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Captus a piratis scripsit patri de redemptione; non redimebatur. Arcipiratae filia iurare eum coegit, ut duceret se uxorem, si dimissus esset; iurauit. relicto patre secuta est adulescentem. Rediit ad patrem, duxit illam. orba incidit. pater imperat, ut ar 2:6)
Alia ex aliis exempla sunt eorum, qui parentes suos periculis eripuerint, qui ex infimo ad summum protulerint et e plebe acervoque ignobili numquam tacendos saeculis dederint.
(세네카, 행복론, Liber III 171:1)
ignobilis bestiae per- tinacia est.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 29:5)
Non te ignobilis tumulus abscondet;
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 5:7)
si quempiam nomina-vero monachorum, quamvis illum, Paulis Antoniis, Hilarionibus Macariis conferendum, sectatae anachoreseos praerogativa comitetur, aures ilico meas incondita tumultu circumstrepitas 1 ignobilium pumilionum murmur everberat conquerentum:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 9:1)
Illum et qui nutu superas nunc temperat arces, progeniem claram terris partitus et astris, laetus Idumaei donavit honore triumphi dignatusque loco victricis et ordine pompae non vetuit, tenuesque nihil minuere parentes, atque idem in cuneos populo deduxit equestres mutavitque genus laevaeque ignobile ferrum exuit et celso natorum aequavit honorem.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum53)
ipsa vetusto moenia lapsa situ magnaeque Amphionis arces iam fessum senio nudant latus, et fide sacra aequatos caelo surdum atque ignobile muros firmat opus.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권160)
Malae naturae numquam doctore indigent.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 328)

SEARCH

MENU NAVIGATION