라틴어 문장 검색

itaque rex iussit cum his agi furti condemnatosque cum ignominia dimisit, Aristophanen vero amplissimis muneribus ornavit et supra bybliothecam constituit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 머리말21)
quam rem ipsum ingenti animo tulisse ferunt causam potius ignominiae intuentem quam ignominiam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 257:1)
verum tamen haec video, cum homine audacissimo paratissimoque negotium esse, omnis damnatos, omnis ignominia adfectos, omnis damnatione ignominiaque dignos illac facere, omnem fere iuventutem, omnem illam urbanam ac perditam plebem, tribunos valentis addito C. Cassio, omnis qui aere alieno premantur, quos pluris esse intellego quam putaram (causam solum illa causa non habet, ceteris rebus abundat);
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 3 10:8)
Hoc propter multitudinem fornicationum meretricis speciosae et gratae et habentis maleficia, quae vendidit gentes fornicationibus suis et nationes maleficiis suis.
(불가타 성경, 나훔서, 3장4)
tanti malefici crimen, cui maleficio tam insigne supplicium est constitutum, probare te, Eruci, censes posse talibus viris, si ne causam quidem malefici protuleris?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 26장 2:3)
praeter haec finguntur in scholis et inscripti maleficii, in quibus aut hoc quaeritur, an inscriptum sit aut hoc, an maleficium sit, raro utrumque.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 200:1)
Repleris ignominia pro gloria; bibe tu quoque et denudare! Transibit ad te calix dexterae Domini, et veniet ignominia super gloriam tuam.
(불가타 성경, 하바쿡서, 2장16)
disciplinam acerrime exegit animaduersionum et ignominiarum generibus ex antiquitate repetitis atque etiam legato legionis, quod paucos milites cum liberto suo trans ripam uenatum misisset, ignominia notato.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 19장 1:1)
tamen tantum afuit ab eo ut ulla ignominia iis exercitibus quaereretur ut et urbs Roma per eum exercitum qui ab Allia Veios transfugerat reciperaretur, et Caudinae legiones, quae sine armis redierant Romam, armatae remissae in Samnium eundem illum hostem sub iugum miserint qui hac sua ignominia laetatus fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 79:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION