라틴어 문장 검색

Sunt et aliae virtutes quae operantur ad distantiam, verum valde exiguam, quarum paucae adhuc notatae sunt, cum tamen plures sint quam homines suspicentur:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 418:1)
Nihil certe aeque facit hominem multa suspicari ac parum scire.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXI. DE SUSPICIONE 1:13)
Eatenus enim suspiciones usui esse poterint ut ita nos comparemus, quod quamvis verum foret quod suspicamur, nocere tamen non possit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXI. DE SUSPICIONE 1:20)
Competitores autem et aemulos consopit, utpote nihil suspicantes de promotione eorum ad honores, donec ipsos in possessione honorum videant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLII. [ = English XLIV] DE DEFORMITATE 1:13)
Valorem eius quod petitur ignorare imperitia quaedam est, non secus ac aequitatem eiusdem oscitanter praetervehi malam arguit conscientiam.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVII. [ = English XLIX] DE SUPPLICATIONIBUS 2:11)
Surgit, ut audiuit, lupus huc et protinus iuit, Moxque, quod ignorat, sibi nomen ut indicet, orat.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXIV. De mulo, uulpe et lupo 37:14)
Comederunt alieni robur eius, et ipse nescit; sed et cani effusi sunt in eo, et ipse ignorat.
(불가타 성경, 호세아서, 7장9)
Cum autem nuntia ad regem pervenissent de his, quae gesta erant, suspicatus est rex a societate defecturam Iudaeam; et ob hoc profectus ex Aegypto efferatus animo, civitatem quidem armis cepit
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 5장11)
Iam vero mundum corpora quattuor non ignoramus efficere;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quemadmodum ad aequalitatem omnis inaequalitas reducatur 1:5)
Quae ne lateant neve sint aliquibus ignorata, depromimus.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De tribus medietatibus, quae armonicae et geometricae contrariae sunt 1:3)
Si enim cuius oriundo sis patriae reminiscare, non uti atheniensium quondam multitudinis imperio regitur, sed eis koiranos estin, eis basileus, qui frequentia ciuium non depulsione laetetur, cuius agi frenis atque obtemperare iustitiae libertas est. An ignoras illam tuae ciuitatis antiquissimam legem qua sanctum est ei ius exsulare non esse quisquis in ea sedem fundare maluerit?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, X 1:6)
— Et qui fieri potest ut principio cognito quis sit rerum finis ignores?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, XII 1:18)
quoniam uero quis sit rerum finis ignoras, nequam homines atque nefarios potentes felicesque arbitraris;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, XII 1:33)
An tu mores ignorabas meos?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, III 1:22)
inest enim singulis quod inexpertus ignoret, expertus exhorreat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 2:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION